The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.6 De iudaeis et sarracenis

X 5.6.11 Significavit

tit. De iudaeis et sarracenis · 6 glosses
Idem.Incipit Significavit nobis tua · alleged in the gloss as de iudae. et sarrac., significavit 0× per the register
Aliquod commodum
Secundum quod dicitur supra, de Iudae. et Sarrac., ita quorundam, ubi de hoc; et infra, de Iudae. et Sarrac., ad liberandam. Nihil ergo in mercibus portandum est nisi illud, unde possint redimere captivos, ut hic dicit. Sed quid si non possunt redimere captivos nisi portent eis arma vel ferrum, numquid hoc facere possunt sine poena excommunicationis? Arg. quod sic, ex eo quod hic dicit excepto redemptionis articulo. Sed non credo nisi primo requiratur auctoritas Papae ne aliquid fraudis fiat. Ber.
Iuramento
Sed nonne sufficit poena excommunicationis? Potest dici quod hoc exigatur a suspecto, arg. 28. dist., de Syracusanae; et 10. q. 3, illud magnitudinem. Quoniam eorum ruinae debent occurrere praelati, 93. dist., diaconi; et 22. q. 5, hoc videtur. Et ad maiorem cautelam exigatur iuramentum etiam a quocumque. Laur.
Excommunicationis
De qua habes supra, de Iudae. et Sarrac., ita quorundam. Et ideo quia licet treuga sit facta, non tamen pax perpetua, ut infra § proxima. Unde prohibitio non intelligitur propterea relaxata de mercibus prohibitis. Ber.
Per nuncios
Sic infra, de Iudae. et Sarrac., quod olim. Qui per alium facit per se facere videtur, ut hic; et infra, de sent. excom., mulieres; 46. dist., sicut non suo; ff. de admin. tut., ita tamen § gessisse. Ber.
Post treugam
Treuga est securitas personis et rebus ad tempus concessa, supra, de treug., treugas. Et qui facit treugam non facit pacem, nec desistit a guerra nisi ad tempus, quia qui distulit non in totum destitit, 2. q. 3 § notandum; et ff. de iud., destitisse.
Non absolvit
Nec etiam a periurio, quia licet treuga sit facta non tamen pax, et ita non extitit conditio, unde incidit in sententiam excommunicationis et in periurium. Et sic treuga non est pax.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.