The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.27 De officio custodis

X 1.27.1 Custos ecclesiae

tit. De officio custodis · 7 glosses
Ex libro Romani ordinis.Incipit Custos ecclesiae · alleged in the gloss as de offi. custod., custos ecclesiae 10× per the register · find the allegations →
Tintinabulorum
Supra, de elect., in causis; et infra, de offi. custod., custos sollicitus; et 1. dist., ius militare.
Utensilia
Supra, de offi. archidiac., ea quae. Solutio: supple sub archidiacono et sacrista. Vel diversa est consuetudo.
Modum
Sic 24. q. 1, manet. Arg. quod ita exceditur modus in eo quod est amplius, sicut in eo quod est minus, 51. dist., quod in aliquo; 45. dist., disciplina; 41. dist., quisquis; et ff. de poe., respiciendum; C. de cust. reo., si quis, in fi.; et infra, de vit. et honest. cler., clerici officia. Et sic media via teneda est. Unde versus: cum media semper gaudebam ludere forma // maior enim mediis gratia rebus inest. Et illud versus: inter utrumque vola medio tutissimus ibis.
Cum discretione
Discretio enim mater est omnium virtutum, 1. q. 5, praesentium.
Minus idoneus
Sic ergo removetur ab officio suo minus idoneus. Sic magister minus idoneus removetur, qui primum moribus, deinde scientia et facundia alios praecellere debet, C. de prof. et med., grammaticos seu oratores, lib. 10. Et iudex et praelatus removentur propter negligentiam, supra, de offi. archidiac., ea quae.
Emendet
Arg. guod per denuciationem offensa proxima veniam meretur, 35. dist., episcopus; C. de episcopal. aud., nemo. Et sic quodlibet peccatum non inducit depositionem, 5. q. 4, in loco.
Denunciando
Arg. quod per denunciationem aliquis removendus sit, arg. 2. q. 7, quapropter; infra, de iureiur., querelam; infra, de fideiuss., pervenit. Sed non loquuntur in denunciatione, et arg. ad hoc 24. q. 3, ecce, vers. undecumque.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.