Book II › tit. 2.1 De iudiciis
X 2.1.7 Intelleximus
tit. De iudiciis · 1 gloss
Idem Paduano Episcopo.Incipit Intelleximus · alleged in the gloss as de iudic., intelleximus — 2× per the register · find the allegations →
Conveniri potest
Excommunicati enim conveniri possunt sed non convenire, infra, de haeret., excommunicamus itaque § credentes; infra, de sent. excom., si vere, ne ex suo dolo commodum habeant, ut ibi dicitur. Et per procuratorem, ut hic dicit, debent in iudicio respondere. Sed quid si noluerit constituere procuratorem, cum nemo ad hoc sit compellendus, supra, de procurat., querelam. Et praeterea principalis persona de calumnia debet iurare. Quomodo ergo per procuratorem hoc facere debet? Solutio: si non vult constituere procuratorem, non credo illum compellendum, quia forsitan non invenit qui ita fideliter tractet causam suam, et participantes ei in eadem causa non sunt excommunicati, infra, de sent. excom., si vere. Cum talis participatio sit tantum ad damnum illorum. Sed numquid potest reconvenire? Non, infra, de except., cum inter. Excipere vero potest et appellare, et alia omnia quae ad sui defensionem pertinent, infra, de except., cum inter; et infra, de except., cum venerabilis; et infra, de except., per totum. Quia cui principale permittitur et accessorium conceditur, arg. supra, de offi. deleg., praeterea; et supra, de offi. deleg., prudentiam § sexta; et supra, de offi. deleg., suspicionis; et ff. de iuris., cui iurisdictio.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.