The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.13 De restitutione spoliatorum

X 2.13.7 Conquerente nobis

tit. De restitutione spoliatorum · 6 glosses
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.Incipit Conquerente nobis R. · alleged in the gloss as de restit. spol., conquerente 3× per the register · find the allegations →
Rationabili
56. dist., satis perversam; et 16. q. 7, inventum.
Paterna
16. q. 1, praedicator; et 8. q. 1, clemens; et infra, de praeben., non liceat; et infra, de praeben., cum secundum Apostolum; et infra, de censib., cum Apostolus.
Si est ita
Sed quare dicit si est ita? Numquid debet ipse cognoscere de facto suo? Respondeo: non quia cum de facto suo debeat esse certus. Super hoc nullam cognitionem, sed ille cui causa committitur. Sed in hoc, ut quod iniuste fecit emendet, defertur eidem, supra, de rescript., ab excommunicato.
Perceptis
Et qui percipi potuerunt, infra, de restit. spol., gravis.
Volueris
Ex quo enim adversarium se sibi constituit, non debet esse iudex in facto suo, C. ne quis in sua caus. iud., generali; et 4. q. 4, nullus umquam.
Experiri
Et sic videtur quod ecclesiam sibi retinuerit, et non alii dederit. Alias etiam ille cui dedisset, deberet expediri. Et iudex de his quae coram eo acta essent, si interrogaretur, scriberet delegato, 18. dist., de conciliis. Et si archiepiscopus eum non restituerit ut mandatur, tunc delegatus cognoscet an taliter fuerit spoliatus, quia hoc illi mandatur ex eo quod dicit: si est ita. Ut dictum est, semper enim praesumitur pro sententia iudicis quousque probetur contrarium, supra, de renunciat., in praesentia; et infra, de re iudic., sicut; et supra, de elect., bonae 1; et infra, de probat., post cessionem; ff. de iust. et iure, ius pluribus § praetor.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.