Book II › tit. 2.24 De iureiurando
X 2.24.35 Clericus qui iuravit
tit. De iureiurando · 1 gloss
Idem.Incipit Clericus qui iuravit · alleged in the gloss as de iureiur., clericus — 2× per the register · find the allegations →
Quod promisit
Iste clericus iuravit se servaturum statuta tunc edita in ecclesia sua, et post praestitum iuramentum promisit per idem iuramentum servare statuta, quae postea statuerentur. Ex hoc patet quod iuramentum non extenditur nisi ad ea tantum de quibus est cogitatum, ut dictum fuit, et non ad ea quae postea accidunt, arg. supra, de iureiur., quemadmodum; et supra, de iureiur., ad nostram 2. Sic et transactio ad ea tantum de quibus actum est, et pactum extenditur, ff. de transaction., cum Aquiliana; et ff. de transaction., qui cum tutoribus; et ff. de pacti., tres fratres; et C. de transaction., si de certa; et supra, de testib., de testibus. Sed licet ex debito illius iuramenti non teneatur servare statuta postmodum edita, tenetur tamen servare illa ex sua promissione, quia inter simplicem loquelam et iuramentum non facit Deus differentiam, 22. q. 5, iuramenti. Nec refert quantum ad observationem an per iuramentum, an per solam fidem promissam sit adstrictus. Et aeque etiam puniretur si non servaret promissum, infra, de fideiuss., pervenit; et supra, de his quae vi met. caus. fi., ad aures. Credo tamen quod maior poenitentia imponetur ei qui venit contra iuramentum, quam ei qui venit contra fidem tantum sine iuramento, quia magis contemnere videtur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.