The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus

X 2.28.32 Quia nos

tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 4 glosses
Idem.Incipit Quia nos · alleged in the gloss as de appell., quia nos 0× per the register
Ut abbates
Supple statuimus.
Infamia
De qua purgare se nequeunt, 2. q. 5, presbyter. Simile infra, de simon., de hoc.
Convicti
De plano etiam ordine iudiciario per omnia non servato, infra, de accusat., olim. Quia regulares huiusmodi de facili possunt a suis administrationibus amoveri et ex levibus causis, infra, de accusat., qualiter et quando 2, in fi.; et infra, de simon., per tuas 1, in fi.
In communi capitulo
Quod facere debent abbates et priores de triennio in triennium, infra, de statu monach., in singulis. Et si sponte cedere noluerint, tunc praesidentes capitulo denuncient episcopo diocesano qui ipsum removeat, infra, de statu monach., in singulis; et infra, de statu monach., ea quae § 1. Et in tali casu non habet locum haec appellatio contra huiusmodi correctionem, maxime cum publice sint infamati, ut per talem appellationem remaneat infamia. Simile supra, de appell., consuluit 1. Sic et a poena legis appellari non potest, ff. de ver. sig., si qua poena.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.