The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.27 De successionibus ab intestato

X 3.27.2 Sancto concilio

tit. De successionibus ab intestato · 3 glosses
Ex concilio Triburiensi.Incipit Sancto concilio allatum · alleged in the gloss as de succ. ab intest., sancto 0× per the register
Morientium
Cum decedit praelatus de omnibus tam ante promotionem quam post acquisitis intuitu personae, liberam habet potestatem testandi, supra, de succ. ab intest., sed hoc; et supra, de testamen., tua; et 12. q. 3, quicumque; et 12. q. 5, fixum; in Auth. de eccl. titul. § interdicimus, coll. 9. Si vero decedat intestatus, si sunt distinctae res, eius consanguinei succedunt sibi, 12. q. 1, sint manifeste. Si vero res praelati sunt permistae cum rebus ecclesiae, tunc distingue: aut dubitatur an habuit proprium, aut certum est quod habuit. Si dubitetur, semper pro ecclesia est praesumendum et totum vendicabit ecclesia, arg. 12. q. 3, quicumque; ff. de reb. dub., civibus. Sic in uxore, ff. de donat. inter vir. et uxor., Quintus Mucius; et C. de donat. inter vir. et uxor., etiam. Si vero certum est quod aliquid habuit sed nescitur quantum, obtinet huius capituli distinctio. Nec immerito, quia nullus heres nobis proximior est quam qui nos Deo sociavit, infra, de poeni., presbyteri. Licet contradicere videtur 12. q. 4, sacerdotes, ubi dicitur quod aequa debeat fieri distributio inter ecclesiam et heredes sacerdotis. Sed dic quod in alio casu loquitur hoc capitulum quam illud. Hoc capitulum intelligitur de illis presbyteris qui ex servis facti sunt presbyteri, quod videtur verius, ut dicit Laur. Non credo quod hodie haberet locum talis divisio, immo credo quod si aliquid haberet intuitu personae, quod consanguinei ei succedunt ab intestato. Si consanguineos non haberet, tunc ecclesia ei succederet, 12. q. 5, quicumque; infra, de succ. ab intest., cum dilectus.
Praeter divinum
Arg. quod patronus potest tenere operas spirituales in liberto quem manumittit ad clericatum, arg. supra, de serv. non ordin., nullus; 54. dist., frequens. Ala.
Non sunt idonei
Puta haeretici, 24. q. 2, sane profertur; infra, de haeret., si quis.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.