The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.28 De sepulturis

X 3.28.13 Abolendae

tit. De sepulturis · 2 glosses
Innocentius III. Episcopo Magalonensi.Incipit Abolendae consuetudinis · alleged in the gloss as de sepult., abolendae 0× per the register
Sepultura
Sepultura dicitur locus sive terra in qua fit sepultura. Si in tali terra nullus umquam fuit sepultus, nec alias est locus sacer ut coemiterium, licite potest vendi et ex ea pretium recipi, quia nemo compellendus est de suo beneficium facere, 10. q. 2, precariae. Et quilibet suae rei moderator et arbiter est, C. mand. vel cont., in re mandata. Et iustum est unicuique sua committere, C. de Iuda., nemo exterus. Potest ergo talis terra vendi, cum non sit religiosa vel sacra, sed purus dicitur talis locus, ff. de rel. et sump. fun., locum § purus autem; et C. de rel. et sump. fun., locum; et 12. q. 2, aurum. Si enim in tali terra aliquis sepultus fuerit, et de voluntate eius cuius erat locus, ammodo sacer factus est, C. de rel. et sump. fun., invito; ff. de rel. et sump. fun., locum § sed et si alius. Quare vendi non potest vel obligari, ut in lege praedicta C. de rel. et sump. fun., invito; et ff. de rerum div., sacra loca, in fi.; et 1. q. 1, dictum est. De tali terra potest hoc intelligi, vel de terra coemiterii quae religiosa et sacra dicitur, licet in ea nullus sepultus sit, arg. ff. de rei vend., quae religiosis; et 17. q. 4, quisquis; et 17. q. 4, sicut antiquitus. Et talis terra vendi non potest, 13. q. 2, questa est; et 13. q. 2, praecipiendum. Item dicitur sepultura officium sepulturae, quod similiter vendi non potest, si clerici ad hoc teneantur, cum habeant beneficium ab ipsa ecclesia, immo simoniam committunt, infra, de simon., non satis; et infra, de simon., cum in ecclesiae; et 13. q. 2, in ecclesiastico; et 13. q. 2, questa est. Si vero non teneantur ad hoc ratione beneficii, possunt inde accipere pretium, quia de suo hoc facere non tenentur, 12. q. 2, caritatem; et supra, de praescrip., cum ex officii.
Exigere
Licet clerici exigere non possint, laici tamen compelli possunt pias et laudabiles consuetudines observare, si quae super hoc fuerunt, infra, de simon., ad Apostolicam. Multa enim inhoneste petuntur quae honeste recipi possunt, 18. dist., de elogiis; 13. q. 2, questa est; 1. q. 2, placuit; et 13. q. 2, quam pio; ff. de var. et extraord. cog., praeses § est quidem; 14. q. 5, non sane.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.