Book III › tit. 3.40 De consecratione ecclesiae vel altaris
X 3.40.8 Cum sicut
tit. De consecratione ecclesiae vel altaris · 1 gloss
Honorius III. Reginae Hungariae.Incipit Cum sicut ex · alleged in the gloss as de consecr. eccl. vel alt., cum sicut — 1× per the register · find the allegations →
Consecranda
Nec etiam fundanda, nisi prius competens dos fuerit ei assignata, de conse. dist. 1, nemo; in Auth. ut null. fabric. orat. § 1, coll. 5; et in Auth. ut determ. sit num. cleric. § 1, coll. 1. Vel si hoc omissum sit in fundatione sicut hic, non debet consecrari ecclesia, nisi dos ei prius fuerit assignata, ut 16. q. 7, piae mentis; 1. q. 2, placuit, et hic. Cum ad hoc ex debito teneatur fundator, ut dicit in fine. Sed quae erit competens dos? Respondeo: si sit monasterium, tunc dos debet esse tanta quod presbyteri, diaconi et subdiaconi, cantores et lectores possint ibi esse, prout traditur in Auth. ut determ. sit num. cleric. § 1, coll. 1. Si vero alia ecclesia collegiata, dos ad minus debet esse pro duobus, arg. supra, de fil. presbyt., proposuit; 7. q. 1, illud aut tribus; de conse. dist. 1, hoc quoque. Et quod possit recipere hospites et episcopalia iura persolvere, supra, de praeben., de monachis; supra, de supp. neg. prael., sicut. Sed quid si episcopus consecrat vel fundat ecclesiam non assignata dos? Dicit Bazian. et bene quod episcopus tenetur dotare ecclesiam, sicut tenetur providere illi quem ordinat sine titulo, supra, de praeben., non liceat; et supra, de praeben., episcopus; et supra, de praeben., cum secundum Apostolum. Et hoc credo verum, dummodo sine laesione ecclesiae suae hoc facere possint. Alias non nisi haberet proprium, quia delictum personae etc., ut 16. q. 6, si episcopum; supra, de except., cum venerabilis. Et tunc fundator dotabit eam, et posset ad hoc compelli, arg. 16. q. 7, piae mentis. Arg. ad hoc ff. de ritu nupt., qui liberos. Et heres fundatoris ad hoc tenetur, in Auth. de eccl. titul. § si autem, coll. 9; et in Auth. de eccl. titul. § si quis aedificatione, coll. 9. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.