Book III › tit. 3.41 De celebratione missarum
X 3.41.14 Litteras tuas
tit. De celebratione missarum · 6 glosses
Idem Episcopo Brixiensi.Incipit Litteras tuas recepimus · alleged in the gloss as de celeb. miss., litteras — 0× per the register
Confessus
Ergo pro convicto haberi debet, supra, de confess., cum super; et C. de confes., confessos.
Fermentato
Quod quidem non licet, quia scriptum est: non in fermento veteri, sed in azymis sinceritatis etc. Unde dixit Hug. quod si quis conficeret de fermentato pane in ecclesia occidentali, nihil fieret, de conse. dist. 2, in sacramento corporis.
Ligneo
Quod non licet, de conse. dist. 1, vasa. Propter hoc tamen non minus conficeret, quia olim in vasis ligneis conficiebant sacerdotes, sed propter decus ecclesiae Sylvester Papa viii instituit, ut vasa argentea essent in ecclesia, ut de conse. dist. 1, vasa. De aere aut auricalco provocat, nec hodie de ligno vel vitro fieri debet, de conse. dist. 1, ut calix.
Iterans
Non super his criminibus super quibus inquisitio facta fuit, sed super aliis, infra, de accusat., de his; infra, de collus., in tantum. Quia crimina semel dimissa, iterum in ultionem venire non patimur, 24. q. 4, si illic. Et de delicto unius hominis non est saepe quaerendum, ff. naut. caup. stab., licet § ulti.
Sine igne
Quod fieri non debet, quia legitur: ignis in altari meo semper ardebit, et ille ignis luxit sub aqua septuaginta annis, qui extinctus fuit Antiocho vendente sacerdotium Iasoni, 1. q. 1, sicut eunuchus. Item nec sine aqua sacrificare potuit, sed utrumque in calice mixtum esse debuit, quia utrumque de latere salvatoris exivit, supra, de celeb. miss., in quadam; de conse. dist. 2, in sacramentorum; et de conse. dist. 2, sic in sanctificando. Alios errores de isto sacramento habes de conse. dist. 2, cum omne crimen.
Nimia desipientia
Unde ei parcendum non fuit, quia ab aliis quaerere poterat, 37. dist. § cur ergo; et 37. dist. § ut itaque; et 38. dist., qui ea; et de conse. dist. 2, scriptura. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.