The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.41 De celebratione missarum

X 3.41.7 De homine

tit. De celebratione missarum · 8 glosses
Idem Rectoribus Romanae fraternitatis.Incipit De homine · alleged in the gloss as de celeb. miss., de homine 2× per the register · find the allegations →
Necessitatem
Quia forte dies festus imminet vel funus alicuius.
Quamlibet
Id est, aliquam, quaecumque illa sit, 16. q. 1, similiter; et 1. q. 7, si quis omnem.
Suppressis
Id est, tacitis, quia non dicit illa verba quibus conficitur corpus Christi.
Praetendit
Id est, fingit se celebrare. Ber.
Falsa
Quia populus vana simulatione non est fallendus, 27. dist., quod interrogasti; et C. de Lat. libert. toll., cum dediticii § sed et qui. Ber.
Quae veris sunt periculis
Io. sic exponit, id est, manifestis periculis.
Graviora
Quasi diceret, gravius est peccare occulte quam manifeste, 12. q. 1, certe; 11. q. 3, praecipue. Contra in hoc enim periculosius est, quia occulte peccans non habet qui eum corrigat. Alio autem respectu magis peccat, qui publice peccat quam qui occulte, quia praestat aliis exemplum delinquendi, ut in dicto capitulo 11. q. 3, praecipue, quia peccatum suum tuetur rationibus. Et sic intelligitur illud 22. q. 4, nemo; et 14. q. 5, poenale. Tanc. intelligit ut iacet littera, quoniam gravius peccat sacerdos criminosus qui simulat celebrare et non celebrat, quam si criminosus celebraret, quia in primo casu in pluribus delinquit. Deum enim offendit et proximum decipit. In secundo casu solum Deum offendit. Et iste est bonus intellectus, quia talia remedia nullus debet invenire, quia falsa sunt ex eo quod non conficit cum videatur conficere. Ideo graviora sunt quam vera pericula peccatoris qui conficit, et hoc innuit bene littera sequens.
Peccet graviter
Sic patet quod quicumque est in mortali peccato celebrare non debet, 6. dist., testamentum; et de conse. dist. 2, quotidie; et 1. q. 1, sacerdotes; et 1. q. 1, sacrosancta. Et omnis talis suspensus est quo ad se, supra, de cohab. cler. et mul., quaesitum. Sed non quo ad alios, ut ibi, nisi sit simoniacus vel notorius fornicator, quoniam illi suspensi sunt quo ad se et quo ad alios, ut 32. dist. § verum nullus; et 32. dist., praeter hoc; et infra, de simon., tanta. Sed numquid talis sacerdos potest celebrare, si habeat contritionem cordis, quia forsitan dum instat necessitas celebrandi, non potest habere cui confiteatur? Satis potest dici quod sic, dum tamen habeat propositum satisfaciendi. Et illud postea quam cito potest confiteatur, ut infra, de sent. excom., de caetero; et infra, de sent. excom., a nobis est; et infra, de sent. excom., quamvis; et 26. q. 6, qui recedunt; de conse. dist. 2, quotidie.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.