Book III › tit. 3.5 De praebendis et dignitatibus
X 3.5.1 Ut nullus
tit. De praebendis et dignitatibus · 2 glosses
Ex concilio Pictaviensi.Incipit Ut nullus de · alleged in the gloss as de praeben., ut nullus — 0× per the register
Pueri
Supple statuimus.
Iure consanguinitatis
Hoc intellige de bonis ecclesiasticis ut dicit littera, vel de his quae intuitu ecclesiae quaesita sunt. Illa enim neque ex testamento nec ab intestato transeunt ad consanguineos, sive sint bona mobilia sive non, sed ecclesiae remanent. Alia vero bona quae intuitu personae vel de hereditate alicuius pervenerunt ad eos, transeunt ad consanguineos ab intestato vel ex testamento secundum dispositionem clericorum, infra, de testamen., quorundam; et infra, de testamen., cum in officiis; et infra, de testamen., ad haec; et infra, de testamen., relatum est 2. Et ita hereditaria successio in ecclesia locum non habet, 8. q. 1, Apostolica; et supra, de fil. presbyt., praesentium; et supra, de fil. presbyt., conquerente; et supra, de fil. presbyt., ex transmissa; et infra, de decim., ad haec; et infra, de iure patron., consuluit; et infra, de instit., ad decorem.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.