Book III › tit. 3.5 De praebendis et dignitatibus
X 3.5.34 Dilectus filius
tit. De praebendis et dignitatibus · 4 glosses
Idem Episcopo et Priori et Archidiacono Herfordensibus.Incipit Dilectus filius G. · alleged in the gloss as de praeben., dilectus filius 3 — 4× per the register · find the allegations →
Ex donatione regis
Haec ratio movit istos ad exceptionem huiusmodi proponendam, quia si rex conferret ratione iuris patronatus huiusmodi praebendas, non posset compelli per Papam ad hoc de iure, infra, de iure patron., cum dilectus. Unde decanus cum succedit in hoc iure regi, non deberet compelli ad hoc. Quia qui in locum alterius succedit, utitur eodem iure, C. de temp. in int. rest., ea quae, arg. Sed hoc non est versum in casu isto, quia ex quo collatio istorum beneficiorum incipit pertinere ad ecclesiasticam personam, statim res sortitur naturam aliorum beneficiorum, quia res ecclesiastica non debet duplici iure censeri, 12. q. 2, cognovimus, in fi.; et infra, de decim., cum in tua. Et ita ex hoc exceptio non valuit. Unde male interlocuti fuerint isti iudices.
Collatae
Arg. quod si Papa mandat alicui dari praebendam, et canonici eam alii conferant, tenet collatio licet sit contra mandatum Papae. De hoc dictum est supra, de praeben., inter caetera. Sic supra, de praeben., dilectus filius 2.
Frivolam
Et merito, quia iam incipit praesentare decanus ex donatione non tamquam laicus sed tamquam clericus, et ita subest domino Papae. Praeiudicatur patrono, si quandoque etiam per legatum sedis Apostolicae aliquis instituatur eo inconsulto, supra, de offi. legat., dilectus.
Exequi
Sed qualiter exequentur mandatum istud? Numquid dabunt huic aliquam de praedictis praebendis, quae alii sunt collatae? Non credo, sed exequentur mandatum, quia facient statim illum recipi in fratrem, et quam cito facultas se obtulerit, facient ei beneficium assignari secundum tenorem prioris mandati. De hoc dixi supra, de praeben., dilectus filius 1; et supra, de praeben., inter caetera, licet quidam contrarium dicant. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.