Book IV › tit. 4.14 De consanguinitate et affinitate
X 4.14.5 Quod super
tit. De consanguinitate et affinitate · 2 glosses
Idem Rosanensi Archiepiscopo.Incipit Quod super his · alleged in the gloss as de cons. et affin., quod super — 0× per the register
Impediri
Affinitas enim contracta inter consanguineos viri et uxorem ipsius non transit ad consanguineos uxoris, nec econverso. Unde non possunt legitime copulari.
Non obstante consuetudini
Ergo consuetudo non excusat in matrimonio, supra, de sponsa duo., tuas. Arg. contra supra, de cognat. spir., utrum; et supra, de cognat. spir., super eo; 32. q. 4, obiiciuntur. Sed consuetudo quandoque propter scandalum legitimas personas ad contrahendum facit illegitimas, et sic loquuntur illae decretales supra, de cognat. spir. Et capitulum 32. q. 4, obiiciuntur, non contradicit, quia quando mos ille erat, crimen non erat contrahere cum illis personis, sed modo est. Sed consuetudo quantumlibet longa, non potest personas illegitimas ad contrahendum facere legitimas, prout hic intelligitur. Nulla consuetudo posset facere matrimonia inter consanguineos licita. Immo quanto plus simul essent, tanto gravius peccarent, infra, de cons. et affin., non debet. Sed econverso bene, ut in capitulum supra, de cognat. spir., super eo. Ubicumque consuetudo rationabilis est, et potest servari sine mortali peccato et sine scandalo, iuri praeiudicat. Exemplum habes supra, de cons. et affin., quod dilectio; et supra, de cognat. spir., super eo.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.