Book IV › tit. 4.18 Qui matrimonium accusare possunt vel contra illud testificari
X 4.18.3 Videtur nobis
tit. Qui matrimonium accusare possunt vel contra illud testificari · 8 glosses
Clemens III. Papa Florentino Episcopo.Incipit Videtur nobis · alleged in the gloss as qui matrim. acc. poss., videtur — 10× per the register · find the allegations →
Antiqua consuetudine
Nota quod antiqua consuetudo pro lege servanda est, 11. dist., in his; et 12. dist., diuturni; et 9. q. 3, conquestus. Et mos fidelissimae vetustatis servandus est, C. de testament., testamenta. Et haec consuetudo servatur quo ad parentes, tamen in matrimonio coniungendo fallit, cum alter est superior nobilitate, potentia vel divitiis, quia parentes inferiores non admittuntur pro matrimonio coniungendo, supra, de testib., super eo 2; quia suspectum est tunc testimonium illorum. Sed haec decretalis non videtur loqui in eo casu, ut dicitur infra.
Legibus
Id est, canonibus; sic 31. dist., Nicaena. Et loquitur de illis canonibus, 35. q. 6, consanguineos; et 35. q. 6, videtur nobis; et sic tam de consuetudine approbata quam secundum canones admittuntur. Si vis intelligere de legibus civilibus, dicas quod ad probandum quod matrimonium contrahi possit non obstante consanguinitate, vel ad dirimendum matrimonium propter consanguinitatem, est arg. quod parentes et consanguinei sint admittendi, quia melius sciunt suam proximitatem quam extranei, C. de in int. restit. min. vig. qui. ann., de tutela; et C. de liber. caus., si filium; et ff. de probation., etiam; et quod aliis praeferantur est arg. ff. de adulter., si maritus sit.
Genealogiam
Haec est ratio quare huiusmodi personae admittantur et aliis praeferantur, 35. q. 6, consanguineos; et 35. q. 6, videtur nobis.
Sciunt
Consanguinitatem, scilicet, et per hoc videtur quod non loquitur de testimonio ferendo pro ipso consensu, quia si extraneus interesset, aeque bene sciret sicut pater et mater, an consensissent tunc adinvicem. Sed littera sequens bene innuit de ipso contractu.
Nullum
30. q. 5, aliter; et ff. de ritu nupt., nuptiae consistere.
Non recipiatur
4. q. 3, si testes § item testis idoneus; et ff. de testi., idoneus.
Coniungendo
Ex hoc videtur quod ad probandum matrimonium esse contractum, admittuntur parentes, et inducitur ad hoc a pluribus; simile supra, de testib., super eo 2. Sed non loquitur in eo casu. Sed quod dicit, in coniungendo, intellige si diceretur quod essent consanguinei, qui contrahere volunt; vel fama esset de hoc, pater et mater et consanguinei admittuntur ad probandum consanguinitatem, supra, de spons., cum in tua. Intellige loqui hanc decretalem quando propter consanguinitatem tantum dicitur, quod non possunt coniungi, et quando propter consanguinitatem debent separari. Et hoc etiam satis colligitur ex rubrica. Consuevit tamen induci, quod pater et mater admittuntur ad probandum ipsum contractum matrimonii, quod verum est secundum distinctionem illius decretalis supra, de testib., super eo 2.
Favorabilis
Supra, de cond. appos., si conditiones, ubi de hoc; et arg. ff. de regul. iur., in ambiguis; ut supra, de appell., directae, in fi. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.