The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.18 Qui matrimonium accusare possunt vel contra illud testificari

X 4.18.4 Insuper

tit. Qui matrimonium accusare possunt vel contra illud testificari · 5 glosses
Idem.Incipit Insuper adiecisti quod · alleged in the gloss as qui matrim. acc. poss., insuper 7× per the register · find the allegations →
Probat
Id est, probare intendit, iuxta illud versus: est mihi pro facto saepe quod esse potest. Laur.
Fama
Tales enim debent testes esse sine omni suspicione infamiae, 2. q. 7, testes.
Cum potuit
Si enim semper invita detenta fuisset, et verbo et facto contradixisset, audiretur quandocumque postea, arg. 16. q. 3, prima. Sed ex tempore praesumitur contra istam; sic supra, de spons., ad id quod; et arg. 1. q. 1, constat.
Duodecimo anno
In muliere, ff. de ritu nupt., minorem; et quatuordecim in viro, supra, de despon. impub., attestationes.
Copula carnali
Ex quo enim carnali copulae consensit, omnis violentia sublata intelligitur, et matrimonium tenet, supra, de despon. impub., de illis 2; supra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., significavit; et supra, de spons., veniens 2. Et ita ratihabitio confirmat, sive validum facit, quod ab initio non valebat, supra, de regular., cum virum.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.