The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.9 De coniugio servorum

X 4.9.1 Dignum est

tit. De coniugio servorum · 6 glosses
Adrianus Sancteburgensi Archiepiscopo.Incipit Dignum est · alleged in the gloss as de coniug. serv., dignum est 0× per the register
In Christo Iesu
Id est, in fide Christi suscipienda.
A sacramentis
Quae suscipientis causa conferuntur, ut baptismus, confirmatio, sacramentum Eucharistae, viaticum, poenitentia. Ab istis sacramentis nullus fidelis debet excludi, immo tenetur ea recipere, infra, de poenit. et remiss., omnis. Sic a matrimonio nullus debet excludi, quia edictum de matrimonio prohibitorium est, supra, de spons., cum apud. Secus de aliis sacramentis, ut ordo, qui ratione aliorum datur, quoniam nullus servus debet ordinari praeter domini voluntatem, supra, de serv. non ordin., consuluit, et per totum tituli; nullus illegitime natus, supra, de fil. presbyt., ut filii, et per totum; et hoc probatur 1. q. 1, remissionem § si ergo sacramenta; et 1. q. 1, si quis haereticae § ecce si clericus.
Removendus
In Auth. de monach. § hinc nobis autem, coll. 1.
Inter servos
Nec etiam inter liberum et ancillam si contrahere voluerint scienter, 29. q. 2, si quis ingenuus; et infra, de coniug. serv., proposuit.
Dissolvenda
Coniunx enim a coniuge separari non debet, C. commun. utrius. iud., possessionem. Partus tamen penes dominum ancillae remanet, ff. de statu hom., et servorum.
Servitia
Ergo si dominus servitium exigit, et uxor debitum a viro petit eodem tempore, domino est potius obediendum. Dicunt quidam quod potius est obediendum domino, nisi periculum fornicationis timeatur, vel magnum praeiudicium fiat uxori, sed potius videtur quod uxori ipsius reddat debitum, cum per hoc nullum praeiudicium vel saltem modicum fiat domino propter moram modici temporis, nisi forte dominus in auxilium personae peteret servum suum. Quid si dominus vellet vendere servum suum alicui, qui vellet eum ducere ad extraneas partes, forte in Graeciam? Dixit Ala. quod potest, et uxor tenetur eum sequi. Verius videtur, ut alii dicunt, quod talis venditio prohibenda est, arg. C. commun. utrius. iud., possessionem; arg. 54. dist., fraternitatem; et arg. infra, de Iudae. et Sarrac., nulli. Interest enim reipublicae, ne quis re sua male utatur, Inst. de his qui sui vel alien. iur. sunt § sed hoc; et ff. de his qui sui vel alien. iur. sunt, si dominus. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.