The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.12 De homicidio voluntario vel casuali

X 5.12.21 Postulasti

tit. De homicidio voluntario vel casuali · 2 glosses
Idem S. Episcopo.Incipit Postulasti · alleged in the gloss as de homic., postulasti 1× per the register · find the allegations →
Bonoroum laudem
Imputandum
Nota quod clericus potest agere civiliter contra laicum coram suo iudice de crimine ad hoc ut sit in perpetuam carcarem vel ut puniatur pecuniariter, 23. q. 5, non vos, ad fi.; et arg. supra, de Iudae. et Sarrac., ita quorundam. Et si iudex saecularis per talem querelam durius puniat, quia ille non vult aliter obedire iudici ut hic dicit, non imputatur clerico, 23. q. 3, Maximianus; et 23. q. 5, non vos, ad fi.; et 23. q. 5, relegantes, ad fi.; ff. de bon. libert., qui cum maior § 1, vers. si tamen; et arg. ff. de evict., si per imprudentiam; et arg. supra, de homic., tua. Et absit ut ea quae propter bonum facimus nobis imputentur, si praeter voluntatem nostram cuiquam malum contingat, 23. q. 5, de occidendis. Alioquin Paulus in effusione sanguinis suum crimen agnosceret, ut ibi dicitur, quod nefas esset dicere, ut ibi. Arg. contra 23. q. 5, postea; et 23. q. 5, unum solum, in fi.; de poen. dist. 1, periculose; et infra, de excess. praelat., ex litteris.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.