Book V › tit. 5.12 De homicidio voluntario vel casuali
X 5.12.22 Exhibita
tit. De homicidio voluntario vel casuali · 7 glosses
Honorius III. Episcopo Eboracensi.Incipit Exhibita nobis I. · alleged in the gloss as de homic., exhibita — 1× per the register · find the allegations →
In puerili
Unde beneficio talis aetatis excusatus videtur, de conse. dist. 4, eos; et infra, de sent. excom., super eo vero. Quia illa aetas ignorat quid videat, C. de fals. mon., quoniam; ff. qui et a quib. man. lib., pupillus.
Ludens
Quod ei licebat quia lusit et Isaac, ut dictum est supra, de homic., lator. Et pueris permissum est ludere, 1. q. 1, Spiritus sanctus § ecce. Quando erat tamen doli capax, quod patet ex eo quod dicitur, non animo laedendi, alias nihil esse, quia talis furioso comparatur, 15. q. 1, illud; et ff. de acq. poss., possessio appellata § 1. Doli capax dicitur qui est proximus pubertati, ut ff. de regul. iur., pupillum.
Non animo
Ex hoc probatur quod erat doli capax nec tamen in culpa propter hoc esse videtur, quia nec voluntate nec actu homicidium perpetravit, supra, de homic., significasti 1. Quia voluntas in maleficiis spectatur, non exitus, ff. ad leg. Corn. de sic., divus; et C. ad leg. Corn. de sic., frater; et infra, de sent. excom., cum voluntate. Secundum talem legem promotionis videtur quod opus potius spectetur, non exitus, 15. q. 1, si quis non iratus.
Timorem incutiendi proiecit
In hoc videtur culpa, nam ludus noxius in culpa est, ff. ad leg. Aquil., nam ludus; et arg. supra, de praesump., sicut. Unde versus: Non lusisse pudet sed non incidere ludum.
Corruens
Ipse puer qui fugiebat propter timorem illius, unde culpam commisisse videtur ex eo quod dedit occasionem. Quare damnum dedisse videtur, ut ff. ad leg. Aquil., qui occidit § penulti.; supra, de homic., de caetero; et supra, de homic., presbyterum. Sed excusatur propter imperitiam medicantis et propter incuriam patris, arg. supra, de homic., tua; et propter aetatem, quia causa multum fuit remota.
Postulavit a nobis
Per hoc videbatur culpabilis. Sed non est verum, quia hoc fecit ex benignitate et humilitate. Unde episcopus non debuit ipsum propter hoc repellere, maxime cum pater defuncti hoc iurasset, et quia ea sunt in nostris officiis gratiora, quae cum liceret nobis non impendere causa tamen dilectionis impendimus, 28. q. 1, iam nunc.
Misericorditer
Arg. quod haec decretalis contineat dispensationem. Sed non credo, nam quicquid facit ecclesia totum est misericordia et veritas, quia ubi iustitia observatur misericordia adhibetur, 45. dist., disciplina, quod patet ex responsione. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.