Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus
X 2.20.46 Constitutis in praesentia
tit. De testibus et attestationibus · 3 glosses
Idem Magdeburgensi Archiepiscopo et Praeposito Seburgensi.Incipit Constitutis in praesentia · alleged in the gloss as de testib., constitutis 2 — 2× per the register · find the allegations →
Actiones
Id est, petitiones, quia non est inquirendum cuiusmodi actio intentetur, supra, de iudic., dilecti, ubi de hoc; et supra, de iudic., examinata. Vel defensiones, quod melius est.
Didicerint
Et ita si didicissent testificata, ulterius non reciperentur testes super isto processu causae matrimonialis. Secus videretur si ageretur de consanguinitate probanda vel improbanda, vel in alio impedimento, ut supra, de probat., causam matrimonii; et supra, de testib., series, ubi de hoc.
Induxit
Sed numquid iidem testes possunt saepius induci quousque fuerint publicatae attestationes? Ita videtur, ut hic, et supra, de testib., cum causam quae, ubi de hoc in glossa quae incipit: haec littera. Et hoc secundum tenorem illius legis C. de testi., cum apud compromissarios, etiam post publicationem. Et tamen antequam didicerit quis testificata, potest producere testes, nisi renunciaverit productioni, in Auth de testi. § quia vero, coll. 7. Quamvis altera pars viderit attestationes, ut ibi dicitur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.