The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus

X 2.20.48 Per tuas

tit. De testibus et attestationibus · 2 glosses
Honorius III. Praeposito Molisii Firmanae dioecesis.Incipit Per tuas nobis · alleged in the gloss as de testib., per tuas 0× per the register
Audiendum
Cum attestationes sunt publicatae, non sunt testes amplius interrogandi, quia timeretur subornatio testium, in Auth de testi. § quia vero, coll. 7; et supra, de testib., fraternitatis. Et ideo cum possint testes novi induci, nec interrogationes aliquae sunt faciendae, ut supra, de testib., constitutis 2. Ante aperturam testium bene potest testis iterum dicere et etiam corrigere dictum suum, dum tamen incontinenti, infra, de testibus cog., praeterea. Et iudex ex officio suo etiam post aperturam testium, si testis obscure protulit testimonium suum, potest interrogare iterum testem, infra, de testib., cum clamor; et ff. de interrog. act., ubicumque. Sed hoc loquitur cum pars plura capitula dedit, super quibus petiit ab initio testes interrogari. Et si negligenter vel malitiose iudex omisit, non debet illi obesse malitia vel negligentia iudicis. Unde iterum debent deponere super illos articulo.
Interrogari
Immo videtur quod de iure mero iterum sunt examinandi non obstante publicatione, cum sit aliud capitulum ab illis super quibus publicatio facta est, supra, de testib., causam quae 2; et supra, de testib., cum venisset. Super illo vero articulo super quo testes recepti sunt, nullae interrogationes eis publicatis sunt faciendae, nisi iudex ex officio suo, ut dixi, illas viderit faciendas. Quidam hoc faciunt de consuetudine etiam ad petitionem partium. Sed illa consuetudo contra ius est. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.