The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.21 De testibus cogendis vel non

X 2.21.6 Caeterum

tit. De testibus cogendis vel non · 4 glosses
Idem.Incipit Caeterum quod super · alleged in the gloss as de testibus cog., caeterum 0× per the register
Scriptum
Tam canonicum quam civile, 14. q. 2, quamquam; et supra, de testibus cog., per totum; et C. de testi., si quando.
Quam consuetudo actibus
Est autem, ut hic satis apparet, consuetudo ius quoddam moribus utentium approbatum, quod pro lege suscipitur, cum deficit lex, 1. dist., consuetudo. Et consuetudo est optima legum interpres, supra, de consuet., cum dilectus. Et sic compellendi sunt testes tam iure scripto quam non scripto, scilicet consuetudine, supra, de consuet., cum dilectus, ut hic patet.
Ipsum constiterit
Et quis probabit iam dictum est, quia eo ipso quod monitus non vult testificari, praesumitur contra ipsum, ut statim compellatur, nec ista alia necessaria probatio, et haec levis praesumptio sufficit, ff. de pet. hered., si quis libertatem § plane. Ber.
Timore
Timor potest referri ad multa, sive odio personae vel timore hoc contingat compelli debent, supra, de testib., constitutis 1; et supra, de testib., intimavit; et supra, de testibus cog., pervenit 1. Sive etiam odio ipsius sacramenti, quod quidem tenui religione abhorrent, C. de fid. instrum., cum quidam; et infra, de simon., etsi quaestiones. Et tunc fortius debent compelli. Alias si nollent iurare damnando iuramentum, tamquam haeretici debent condemnari, infra, de haeret., excommunicamus et anathematizamus § ulti.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.