Book III › tit. 3.24 De donationibus
X 3.24.3 Caeterum
tit. De donationibus · 2 glosses
Idem Vigoriensi Episcopo.Incipit Caeterum si abbatem · alleged in the gloss as de dona., caeterum — 6× per the register · find the allegations →
Consuetudo
11. dist., in his; et 11. dist., catholica; supra, de his quae fi. a prael., ea noscitur; et 9. q. 3, conquestus. Quae tamen non sit canonibus inimica, ut hic dicit, et supra, de re iudic., cum causa; 12. dist., sit sancta; et ff. de sepulch. viol., praetor ait § divus.
Ratum
Et ita videtur quod abbas possit facere donationem. Sed contra videtur, quia nihil habet, ergo nihil dare potest, 1. q. 7, Daibertum; 54. dist., abbatis; et 12. q. 2, quisquis; et infra, de iure patron., quod autem, in fi.; et infra, de statu monach., cum ad monasterium, in fi. Item procurator est, non dominus, 12. q. 1, si privatum. Ergo donare non potest, C. de admin. tut., non omni; et supra, titulo proximo. Dicit Ala. quod istud potest intelligi de pauperum erogatione quam potest facere quilibet praelatus ecclesiae, ita tamen non proroget ad nimiam quantitatem, ut hic innuitur. Arg. 85. dist., non satis; ff. de off. procon., solent § ulti. Considerata consuetudine et facultate ecclesiae, infra, de censib., cum Apostolus, in fi. Vel etiam potest intelligi de vera donatione quam potest facere praelatus. Si consuetudo loci habet hoc, nam consuetudo loci dat iurisdictionem et liberiorem tribuit administrationem, ff. quod vi aut cla., prohibere § non tantum, vers. hoc ita; et supra, de his quae fi. a prael., ea noscitur. Ita tamen ut ecclesia enormiter non gravetur, supra, de dona., caeterum. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.