Book III › tit. 3.24 De donationibus
X 3.24.2 Fraternitatem
tit. De donationibus · 6 glosses
Alexander III. Parisiensi Episcopo.Incipit Fraternitatem tuam credimus · alleged in the gloss as de dona., fraternitatem — 7× per the register · find the allegations →
Procurator
Praelatus enim ecclesiae procurator est, non dominus, 12. q. 1, si privatum; et 12. q. 2, sine exceptione; et 10. q. 2, casellas.
Deteriorem
Sic supra, de in integ. restit., requisivit. Simile ff. pro empt., qui fundum § si tutor; et ff. de procur., ignorantis.
Non debet
In faciendo, sed omittendo tamen potest, 16. q. 3, placuit; et supra, de praescrip., placuit. In faciendo etiam modice, nam modicum donare potest si est consuetudo, infra, de dona., caeterum. Et in hoc differt a procuratore, quia procurator nil donare potest etiam generalissimam habens administrationem, ff. de procur., procurator totorum. Ala.
Graves
Ergo a contrario sensu si non sunt graves, non revocantur, quod verum est, infra, de dona., caeterum. Tanc. Sed quid si per minutas vel parvas donationes ecclesiam laedat vel modicum excedat? Videtur quod totum debeat revocari, ff. de iure pat., si libertus § si quis plures. Immo quod ultra licitum est revocatur, arg. C. de donation., si quis argentum § in servis autem; 12. q. 2, si quos de servis. Immo videtur quod non sit attendenda coacervatio, sed singularis quantitas, arg. ff. de iuris., si idem. Arg. contra ff. de appellat., si quis separatim § si quis cum una; ff. de pacti., si plures. Laur.
Inconsultis
Maxime cum nec eorum consilio potest facere donationem damnosam ecclesiae, 10. q. 2, hoc ius § qui res; 12. q. 2, sine exceptione. Tanc.
Indulgemus
Id est, indultum esse ostendimus, quia de iure communi hoc facere poterat, ut 35. q. 9, quod quis commisit; supra, de rebus ecc. non alien., si quis; et supra, de precar., de precariis. Similem indulgentiam habes supra, de iureiur., et si Christus, in fi.; et supra, de auctor. et usu pal., ex tuarum. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.