Book IV › tit. 4.7 De eo qui duxit in matrimonium quam polluit per aduletrium
X 4.7.6 Significasti
tit. De eo qui duxit in matrimonium quam polluit per aduletrium · 4 glosses
Innocentius III. Episcopo Spoletano.Incipit Significasti nobis quod · alleged in the gloss as de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., significasti — 2× per the register · find the allegations →
Adhaesit
Et quia eam non dimittebat, fuit excommunicatus. Et ideo dicit in fine, si petierit absolutionem, ipsum absolvas.
Machinatus
31. q. 1, si quis vivente; et supra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., super hoc.
Fidem dederit
31. q. 1, relatum; et infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., si quis. Idem est si de facto eam in uxorem ducat, supra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., cum haberet. Et hoc verum est cum mulier ista scit illum aliam habere, alias non noceret, quo minus post mortem uxoris posset secum remanere, supra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., propositum; et infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., veniens.
Si petierit
Immo videtur quod compelli debet, arg. 22. q. 1, praedicandum; et 93. dist., diaconi. Sed qualiter potest compelli, cum iam sit excommunicatus? Hoc modo, ut alii compellantur ne ei communicent, infra, de usur., post miserabilem. Alii dicunt quod non est absolvendus nisi petat, ut ista littera satis innuit, quia impoenitenti non datur remissio, 24. q. 2, legatur; et 23. q. 7, quemadmodum. Sed haec non est contrarietas, quia utrumque fieri potest, ut ille indirecte compellatur, et sic absolvi et satisfaciet.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.