Book V › tit. 5.31 De excessibus praelatorum et subditorum
X 5.31.15 Gravem
tit. De excessibus praelatorum et subditorum · 7 glosses
Idem S. Auberti Archidiacono, Abbati de Annona Praeposito Cameracensi.Incipit Gravem et dolore · alleged in the gloss as de excess. praelat., gravem — 2× per the register · find the allegations →
Archidiaconum
Ambianensem scilicet.
Homagii
Homagium hic appellant fidelitatem et obedientiam quam ratione archidiaconatus praestitit episcopo, quod licet, 23. dist., quamquam; supra, de iureiur., nullus. Alias non licet exigere homagium, infra, de reg. iur., indignum; et supra, de simon., ex diligenti. Et sic iste archidiaconus fidelitatem et debitam reverentiam violavit multipliciter prout sequitur, merito ergo punitus fuit.
Negasse
Ipso facto veniendo contra fidelitatem et debitam obedientiam dando consilium invasori episcopi, et fratri eiusdem archidiaconi contra ipsum episcopum qui traxit ipsum ad iudicem saecularem. Et ibi forte publice ipsum dominum suum esse negavit, et ita semel et secundo venit contra fidem, unde puniri debuit.
In foro saeculari deposuisse
Arg. est hic manifestum quod sola conventio sufficiat ad hoc, ut cadat a iure suo, licet non fuerit litem contestatus. De hoc dictum est supra, de for. compet., si diligenti. Sed forte hoc est quia deliquit contra dominum suum, unde fortius puniri debet, arg. ff. de re milit., omne delictum, 1. resp. § 1. Quia omnis contumacia adversus praesidem capite punienda est, ut ibi dicitur. Unde iste ab omni officio et beneficio privatur.
Causam vel consilium
Si dedit consilium contra dominum suum cui fidelitatem suam debet servare, venit contra fidem promissam et iuramentum fidelitatis, supra, de iureiur., ego; et supra, de iureiur., querelam. Unde indignus est beneficio quod habet ab eo, 22. q. 5, de forma. Et ideo privari debet beneficio, arg. 96. dist., si imperator; et supra, de postuland., cum sacerdotis. Sic enim iste ingratus fuit contra episcopum suum a quo beneficium habuit, quare ipso privari debuit, supra, de dona., propter; C. de revoc. donat., generaliter. Ber.
Membrum putridum
Ergo abiiciendum est ab ovili ne inficiat sanas oves, supra, de statu monach., ea quae, 1. resp., in fi.; et 45. dist., sed illud; et 24. q. 3, resecandae. Ex tribus causis archidiaconus iste reddidit se indignum. Primo quia negavit episcopum dominum esse; secundo quia traxit illum ad iudicium saeculare; tertio quia dedit causam sive consilium contra dominum suum, et sic venit contra fidelitatem.
Abscindatis
Et ita per sententiam perdit beneficia, non ipso iure. Sic qui trahit alium in vetitum examen perdit causam per sententiam, non ipso iure prout notatur supra, de for. compet., si diligenti, in glossa sed numquid. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.