The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.33 De privilegiis et excessibus privilegiatorum

X 5.33.2 Sicut in iudiciis

tit. De privilegiis et excessibus privilegiatorum · 2 glosses
Gregorius P. Subdiacono.Incipit Sicut in iudiciis · alleged in the gloss as de privileg., sicut 1× per the register · find the allegations →
Praeiudicantibus
Id est, praeiudicium facere volentibus ecclesiae, quia etiam si peteretur auxilium eorum non propter hoc praeiudicaretur ecclesiae, supra, de offi. ord., perniciosa. Et sic est arg. quod ecclesia non vult ius alterius sibi abrogare, quia iurisdictio distincta esse debet, sic supra, de iudic., novit, ubi de hoc; et supra, qui fil. sint legit., causam quae 2, ubi de hoc.
Coercere
Si aliquid de iure ecclesiae sibi usurpare praesumpserint, supra, de immun. eccl., non minus; et supra, de immun. eccl., adversus; supra, de for. compet., cum sit. Et qui malos coercet, minister Domini est, 23. q. 5, qui malos. Et ministerium praebet legi, ut 23. q. 5, homicidas, et hic. Ad hoc enim facta sunt iura ut mali puniantur, ut 4. dist., factae sunt. Per leges enim nemo bene facere cogitur, sed male agere prohibetur, 23. q. 5, ad idem. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.