The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis

X 5.39.14 Cum non ab homine

tit. De sententia excommunicationis · 3 glosses
Idem.Incipit Cum non ab · alleged in the gloss as de sent. excom., cum non ab homine 12× per the register · find the allegations →
Denunciatus non sit
Et sic quam cito scio aliquem exommunicatum statim debeo ipsum vitare quamvis non sit denunciatus, nisi solus hoc sciam, ut hic dicit, et 6. q. 2, si tantum; et 6. q. 2, placuit; arg. 2. q. 7, plerique. Qui enim scit, certiorari non debuit, ff. de act. emp. et vend., si res vendita, in fi.; et 93. dist., si inimicus. Quia excommunicatio executionem secum trahit, supra, de appell., pastoralis. Et denunciatio non fit nisi propter ignorantes. Deus enim ligat et non homo, 11. q. 3, nemo contemnat. Ioan. Favent. contradixit et male quod ante denunciationem non est vitandus.
Contempto clericali
Propter hoc solum non perdunt privilegium, supra, de sent. excom., si vero aliquis, nisi post trinam admonitionem, infra, de sent. excom., in audientia; et infra, de sent. excom., contingit 2, ubi expectatur admonitio. Hoc intelligitur de his qui non sunt contenti arma portare, sed saevis enormitatibus se immiscent, ut hic patet, et supra, de apostat., praeterea; et infra, de sent. excom., perpendimus. Contraria intelliguntur de his qui taliter non excedunt, licet portent arma. Unde illi usque ad trinam admonitionem gaudent privilegio suo, ut dicitur. Simile supra, de vit. et honest. cler., ex litteris.
Asperior
Nota quod ex persona augetur crimen, 40. dist., homo; ff. de re milit., omne delictum § 1; de poen. dist. 1 § aut facta; et supra, de poenit. et remiss., quaesitum. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.