Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis
X 5.39.15 Cum desideres
tit. De sententia excommunicationis · 8 glosses
Idem.Incipit Cum desideres · alleged in the gloss as de sent. excom., cum desideres — 29× per the register · find the allegations →
Communione reddidit
Et male, quia cum ipse debeat alios prohibere, ipse hoc facere non debet, ff. si serv. vend., altius; supra, de nat. ex lib. ven., indecens, ubi de hoc; in Auth. ut differ. iudic. audi. § haec autem omnia, in fi., coll. 9; et 16. q. 1, in canonibus.
Ad cautelam
Ut post absolutionem timore iuramenti similia pertimescat, 23. q. 8, pessimam. Et sic iuramentum non est de substantia absolutionis, ut infra dicam. Item arg. quod aliquid faciendum est ad cautelam futurorum, 23. dist., in nomine Domini; et supra, de elect., licet; et 63. dist., cum Hadrianus. Et exempla praesentia nos praecavere faciunt in futurum, 82. dist., plurimos, ad fi.; et ff. locat. et conduct., si quis domum § 1. Ber.
Praestitum
Secundum quod dictum est supra, de sent. excom., ex tenore. Sed forma ecclesiae observari generaliter debet nec omittitur nisi ex causa, infra, de sent. excom., super eo quod. Sed si iuramentum omittatur, nihilominus tenet absolutio.
Excommunicationis poenam contrahit
Nisi in casibus qui continentur in his versibus: haec anathema quidam solvunt ne possit obesse // utile lex humile re ignorata necesse. Utile: propter utilitatem meam. Et ne ille commodum habeat, possum communicare excommunicato, infra, de sent. excom., si vere. Item propter utilitatem excommunicati possum ei communicare in his quae pertinent ad eius salutem, infra, de sent. excom., responso; et infra, de sent. excom., cum voluntate, in princ.; et 11. q. 3, antecessor; et 11. q. 3, quod praedecessor; et 11. q. 3, cum excommunicato. Lex: propter eandem legem quae est viro et uxori, uxor potest communicare viro, 11. q. 3, quoniam multos; et infra, de sent. excom., inter alia. Humile: sicut est in filiis, servis, ancillis, mercenariis et in proximis concordantiis. Res ignorata: ut hic ex eo quod dicit, scienter, et in capitulo 11. q. 3, quoniam multos. Arg. infra, de sent. excom., inter alia. Tanc.
Si publica fama
Nota quod si fama est aliquem esse excommunicatum, vitandus est. Simile supra, de cleri. excom., illud. Et ita fama facit probationem et fama impedit matrimonium contrahendum, supra, de cons. et affin., super eo.
Ad cautelam
Infra, de sent. excom., venerabili; et supra, de appell., ad praesentiam; et de conse. dist. 4, nulla. Arg. ut sic forma tollatur.
Quam offendit
Quam ille dimittere non potuit, 23. q. 4, si is qui; et 73. dist., Salonitanae. Et est arg. quod haec iniuria non solum fit iniuriato, sed toti ordini clericali, infra, de sent. excom., contingit 1. Simile supra, de for. compet., si diligenti. Unde iste non potuit pacisci super iniuria quatenus ecclesiam contingebat nisi forma ecclesiae fuerit observatae, ut hic dicit.
Nisi forma ecclesiae
Ut scilicet iuramento praestito quod stabit mandato ecclesiae absolvatur, ut supra, de sent. excom., super eo quod, 1. resp., in fi.; et supra, de sent. excom., de caetero. Sed quid si iuramento omisso fuerit absolutus. Arg. est hic quod non teneat absolutio, et hoc quidam concedunt quia iuramentum non est de substantia absolutionis, sed recipitur potius ad cautelam ne de caetero talia praesumant, ut infra eodem capitulo, in princ. Et aliqui absolvuntur sine iuramento, quod non fieret si esset de substantia, infra, de sent. excom., super eo quod; et infra, de sent. excom., a nobis est, in fi. Et sic tenet absolutio licet non debeat sine iuramento absolvi, quia libertas ubicumque obtenta fuerit, non revocatur, C. si adv. lib., si post decretum; et C. si adv. lib., etsi minor. Et sic licet composuerit, necessaria est absolutio. Secus est in cautione facta propter novum opus nunciatum ubi non est opus ut post cautionem remittat, ff. de remission., ait praetor § 1, ibi: plane. Et quod dicit, nisi forma etc., intelligendum est principaliter de absolutione cum iuramento, quae tamen quantum ad veritatem eadem est cum illa quae fit sine iuramento. Sed forma ecclesiae generaliter debet observari, nec debet omitti nisi ex causa, infra, de sent. excom., super eo quod. Sed si iuramentum omittatur nihilominus tenet absolutio.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.