The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.3 De rescriptis

X 1.3.34 Significante V. nos

tit. De rescriptis · 1 gloss
Idem Decano et Magistro G. Canonico Leodiensi.Incipit Significante V. nos · alleged in the gloss as de rescript., significante 0× per the register
Non de Remensi
Sed videtur quod hoc sibi obesse non debuit, quia si hoc dixisset, nihilominus litteras habuisset, supra, de rescript., super litteris. Quia ex quo de corpore constat, extrinseca non nocetur, licet omnia non exprimantur, infra, de cons. et affin., tua; et ff. de rei vend., si in rem, in fi. Et certum dicitur sive proprio nomine, sive demonstratione quae vicem proprii nominis obtinet, designetur aut etiam digito ostendatur, ff. si cert. pet., certum est; et ff. de rei vend., si in rem, in fi. Sed iste personaliter ostenditur, ergo videtur quod sit per litteras tales audiendus. Praeterea non debet ei tali error obesse, cum constet de errore, C. de iuris et fact. ignor., error facti. Praeterea falsa causa non perimit legatum, sive falsa demonstratio, C. de fals. caus. adiec., etiam si; ff. de condi. et demon., falsa demonstratio; et infra, de conver. coniug., ex parte tua. Nec mendacium obligantis impedit obligationem, infra, de conver. coniug., veniens. Sed ista non prosunt, quia ratio illius decretalis super litteris non habet locum ubique. Numquid si Titius appellet se Seium in litteris, valebunt litterae? Quia si hoc dixisset Papae, nihilominus litteras habuisset, non prodest ei talis ignorantia sive error, immo nocet, quia litterae non valebunt, ut hic dicit, et quia non cadit in iurisdictionem istius delegati, quia Papa non intendit dare iurisdictionem nisi in hominem Remensem diocesis. Et praeterea inconveniens videretur si tales litterae hic deberent valere huic, quia sic viderentur incertae, quia V. alius diocesis Remensis per illas litteras posset conveniri. Et ita una clausula quae certa et determinata videretur, posset trahi ad plures personas, quod esse non debet, quia generalitas in huiusmodi litteris reprobatur, supra, de rescript., ad haec; et quia rescripta stricti iuris sunt, infra, de offi. deleg., P et G; et restringendae sunt lites potius quam laxandae, supra, de rescript., nonnulli. Et ratio illius decretalis super litteris tunc habet locum, quando ex quo dictum est vel tacitum, Papa citius movetur ad dandum vel denegandum rescriptum, infra, de rescript., ex insinuatione; et infra, de rescript., si proponente; et supra, de rescript., cum adeo. Sed hic non est ita.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.