The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.3 De rescriptis

X 1.3.37 Ex insinuatione episcopi

tit. De rescriptis · 1 gloss
Idem Abbati sancti Victoris.Incipit Ex insinuatione episcopi · alleged in the gloss as de rescript., ex insinuatione 2× per the register · find the allegations →
De monitoriis
Sic patet quod executoriae non valent facientes mentionem de monitoriis, ubi monitoriae non praecesserint, quia veritate tacita sunt obtentae, et falsitate expressa, ut facilius litteras executorias obtineret, tamquam si tacuisset veritatem exprimendo, executorias non habuissent, ut supra, de rescript., super litteris. Item si tacuisset alium de mandato Papae fuisse receptum, non valuisset rescriptum, infra, de rescript., mandatum; et infra, de rescript., abbatem. Quae enim sint exprimenda in beneficiis impetrandis, dicetur infra, de rescript., si proponente. Quandoque tamen executoriae prima vice conceduntur, supra, de rescript., capitulum, sed illud de speciali gratia. Sed ordo et consuetudo curiae est, quod primo monitoriae, secundo praeceptoriae, ultimo executoriae conceduntur, supra, de rescript., constitutus. Et est hic argumentum, quod si quis in aliquo instrumento faciat mentionem alterius instrumenti, non creditur ei nisi exhibeat primum, C. de edend., authen. si quis; et infra, de fide instrum., si scripturam; et infra, de offi. deleg., cum in iure.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.