Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus
X 2.28.21 Quaestioni
tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 3 glosses
Idem Carnotensi Episcopo.Incipit Quaestioni quam facis · alleged in the gloss as de appell., quaestioni — 1× per the register · find the allegations →
Deferendum
Supra, de appell., ad haec praeterea. Contra ibi iusta de causa appellavit, hic causa subterfugii, ut littera dicit. Et littera solvit contrarium. Vel sic intellige diversitatem istarum decretalium. Ibi iuravit stare iudicio ecclesiae, quia propter contumaciam fuerit excommunicatus, et licet appellet ex causa probabili, iudicio stare intelligitur, quia facit quod ius sibi permittit, infra, de appell., ut debitus; arg. ff. iudi. solv., cum apud; et ff. rem rat. hab., cum minor § falsus. Hic erat excommunicatus pro aliquo delicto in quo iacebat, quia forte idem retinebat uxorem alterius, et super hoc iuravit stare mandatis ecclesiae, sed statim ante mandatum vel mandato facto quod illam ulterius dimitteret, incontinenti appellavit. Tali appellationi non est aliquatenus deferendum, quia praeiudicat iuramento suo. Et hoc satis potest colligi ex ipsa littera, ubi dicit: appellationi quae iuramento eius debeat derogare. Quia sine iuramento tali appellationi non est deferendum, per quam in sua iniquitate remaneat, infra, de appell., praeterea de his; et supra, de appell., consuluit 1; et supra, de appell., cum sit Romana, in fi.
Reducendus
Sic infra, de sent. excom., sacro, vers. fi.; supra, de offi. ord., ad reprimendam, in fi. Sed numquid iterum recipietur iuramentum ab eo standi mandato ecclesiae, cum iam semel deieravit? Laur. dixit quod sic, et est arg. optimum supra, de maior. et obed., cum in ecclesiis. Arg. contra 22. q. 5, parvuli; et 6. q. 1, quicumque; et supra, de praesump., litteras. Sed ibi non admittitur ad iuramentum ut possit testificari pro aliquo, in opprobrium ipsorum qui periuri sunt. Sic supra, de testib., testimonium. Item arg. contra 2. q. 7, non potest. Sed illud intelligitur antequam poeniteat. Tanc. dicebat quod aliam cautionem debeat ab isto recipere praeter iuramentum, scilicet fideiussoriam cautionem vel pignoratitiam, ff. mand. vel cont., si mandato § ulti.; et ff. de fideicommi. liber., ergo § adiici; arg. illius decretalis supra, de praesump., litteras. Sed illud loquitur cum suspectus est de haeresi. Unde ecclesia recipit fideiussoriam cautionem ad damnum illius. Et Ala. hoc idem sentiebat, arg. supra, de procurat., alia; et supra, de praesump., scribam. Dico cum Laur. quod iterum isti iurabunt in confusionem ipsorum, et quia forma est talis, quod cum iuramento absolvatur, infra, de sent. excom., ex tenore; et infra, de sent. excom., cum desideres, in fi.; et infra, de sent. excom., super eo quod.
Pro posse
Alias non compellitur, 14. q. 6, si res; et 24. q. 8, pessimam; infra, de usur., cum tu. Quia impossibile praeceptum non obligat, ff. quae sent. sine appel., Paulus. Sic supra, de pact., pactiones. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.