Book III › tit. 3.39 De censibus exactionibus et procurationibus
X 3.39.13 Significavit
tit. De censibus exactionibus et procurationibus · 4 glosses
Lucius III.Incipit Significavit nobis T. · alleged in the gloss as de censib., significavit — 2× per the register · find the allegations →
Episcopali auctoritate
Quod videtur sufficere iusta tamen de causa, supra, de censib., praeterea; supra, de praeben., avaritiae; arg. infra, de eccl. aedif., ad audientiam 1.
Interdixit
Sed in hoc dubito cui potius debuit obtemperare. Videtur quod episcopo, 11. q. 3, qui resistit; et 23. q. 1, quid culpatur. Sed videtur potius quod servare debeat iuramentum, maxime cum habeat probabilem causam, quia praedecessor soluit, et sic erunt monachi in quasi possessione. Unde non debent privari usquequo constet, supra, ut lite penden., a memoria. Laur. dixit quod potius servari debet mandatum episcopi, et littera illa praestat arg. ad hoc, ut prohibitionem relaxet. Quod satis potest concedi, quia conditio subintelligebatur in iuramento haec, scilicet nisi rationabile aliquod impediat. Et quia praesumptio est contra eos, ex eo quod ipsum iurare fecerunt, ad quod non fuerat compellendus etiam si de iure solvi debeat.
De novo
Et ita ab initio potest imponi, supra, de censib., scientes; supra, de iure patron., praeterea quoniam; et arg. supra, ut eccl. ben., ut nostrum. Sed ex post facto non potest imponi census, nec etiam per compositionem, supra, de transact., de caetero. Sed quem dicit censum novum? Potest dici novus, qui non est impositus in fundatione ipsius ecclesiae, 18. q. 2, Eleutherius; et supra, de iure patron., praeterea quoniam. Vel qui non est praestitus tanto tempore, quod ad legitimam praescriptionem pervenit. Sed multum refert, utrum quis alleget praescriptionem, quia ea probata obtinet licet in veritate fuerit novus, an vero censum ab initio constitutum, quia tunc iuvatur tempore, nisi constet quod legitime fuerit constitutus. Vel potest appellari novus, qui impositus fuerit post Lateranense concilium, supra, de censib., prohibemus; et infra, de censib., gravis. Laur.
Sive auctoritate episcopi
Hic evidenter apparet quod episcopi novum censum non possunt imponere. Et tu supple: verum est sine rationabili et iusta causa, ut notatur supra, de censib., prohibemus. Dic ut ibi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.