Book III › tit. 3.4 De clericis non residentibus in ecclesia vel praebenda
X 3.4.16 Cum ad hoc
tit. De clericis non residentibus in ecclesia vel praebenda · 6 glosses
Gregorius IX. Patriarchae Antiochiae apostolicae sedis Legato.Incipit Cum ad hoc · alleged in the gloss as de cleri. non residen., cum ad hoc — 1× per the register · find the allegations →
Destituta ministris
Haec est iusta causa revocandi eos, ut 21. q. 2, placuit. Et quia in eo manere deberent in quo vocati sunt, 21. q. 1, clericus; et 70. dist., sanctorum.
Non obstantibus
Nisi hoc diceretur, non posset illos praetextu istarum litterarum revocare, cum inde indulgentia concessa non facerent mentionem, supra, de praescrip., veniens.
Indulgentiis
Similis revocatio est, infra, de decim., suggestum.
Et praedecessorum tuorum licentia
Et si de hoc non fuisset facta mentio, nihilominus valuissent litterae quia indulgentia non extendebatur post mortem illorum. Unde statim expiravit, cum in praeiudicium ecclesiae nil facere possit. Quod si fecerit, successor poterit revocare, infra, de dona., fraternitatem; et infra, de dona., Apostolicae.
Assisios
Vocat assisios beneficiatos qui non sunt canonici, qui servire debent ecclesiae, nec vocantur ad communes tractatus cum canonicis. Et dicuntur assisii quasi assidui. In multis ecclesiis sunt plures tales qui mansionarii dicuntur.
Venerint
Arg. contra supra, de cleri. non residen., inter quatuor; et supra, de cleri. non residen., ex tuae; et supra, de appell., pervenit 2; et 7. q. 1, praesentium, ubi ex toto privantur si non redeant ad terminum sibi praefixum. Hic Papa mitius voluit agere cum eis propter indulgentiam, unde non privantur statim sicut illi qui non habent indulgentiam, infra, de cleri. non residen., clericos. Et satis privantur quia beneficia eis subtrahuntur ex toto, ut sic indirecte fiant volentes per amissionem beneficiorum. Sic supra, de aetat. et qualit., quaeris. Tamen si diu perdurarent in sua contumacia, poterit illos ex toto privare per iura praedicta, infra, de cleri. non residen., clericos.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.