Book IV › tit. 4.18 Qui matrimonium accusare possunt vel contra illud testificari
X 4.18.2 A nobis
tit. Qui matrimonium accusare possunt vel contra illud testificari · 2 glosses
Clemens III.Incipit A nobis est · alleged in the gloss as qui matrim. acc. poss., a nobis — 0× per the register
Accusatione
Licet littera ista videatur intelligenda de accusatore, tamen de teste potius intelligitur, de utroque tamen est verum. De accusatore habemus 2. q. 8, per scripta; quod est de teste verum similiter. Testibus enim et non testimoniis est credendum, 3. q. 9, testes; et supra, de cohab. cler. et mul., tua. Et quod debeat intelligi de teste, colligitur ex illa littera, nisi quantum ad praesumptionem, etc., quia sententia ad dicta testium profertur, non ad dicta accusatoris.
Ad praesumptionem
Nota quod praesumptio non probat nisi sit violenta, 32. q. 1, dixit; et 2. q. 1, primo. Et hoc est regulare, ff. de testi., testium § idem divus; et 3. q. 9, testes; et supra, de cohab. cler. et mul., tua. Tamen praesumptio coadiuvat, si adsint alia suffragia, supra, de succ. ab intest., cum dilectus; et supra, de testib., praeterea; et supra, de praesump., illud; et supra, de praesump., ex studiis. Et propter praesumptionem defertur iuramentum quandoque actori, quandoque reo, ut supra, de iureiur., iuramentum; supra, de eo qui cog. consang., super eo.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.