The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.31 De excessibus praelatorum et subditorum

X 5.31.13 Dilectus

tit. De excessibus praelatorum et subditorum · 2 glosses
Honorius III. P. tit. sanctae Pudentianae Presbytero cardinali, Vicario nostro.Incipit Dilectus filius Ioannes · alleged in the gloss as de excess. praelat., dilectus filius 0× per the register
Revelare
Ad hoc cogi non poterat, quia secundum leges nemo potest compelli ad furem indicandum, ff. de praescr. ver., solent; et ff. de condi. ob turp. caus., idem § si tibi; arg. supra, de furt., qui cum fure, sed ibi solvitur. Sed alia ratione non debuit compelli, quia qui peccatorem in poenitentia confessum publicat, per mundum compellitur peregrinari, ut dicit decretalis de poen. dist. 6, sacerdos. Hodie vero deponi debet et in monasterium detrudi, infra, de poenit. et remiss., omnis. Sed numquid ille sacerdos fuit suspensus, quia non faciebat alterum quod praecipiebatur? Videtur quod sic, 11. q. 4, sententia. Sed non videtur duplici de causa, quia ipse non sciebat furtum illud ut homo, et de tali potest intelligi contrarium signatum, supra, de furt., qui cum fure; sed ut Deus, supra, de offi. ord., si sacerdos. Et in hoc maior erat ipsis rectoribus, arg. 93. dist., praecipimus; et 94. dist., valde, quia Dei legatione fungitur. Ergo ipsum interdicere vel excommunicare non poterant, supra, de maior. et obed., cum inferior; et 21. dist., inferior. Item quia ista sententia continebat intolerabilem errorem, unde non tenuit, infra, de sent. excom., per tuas. Unde Papa non dicit quod absolvatur, sed quod illi desistant a gravamine quod de facto inferebant. Et quia iniquum erat, ut teneatur reddere quod non rapuit. Et ita quantum ad utramque partem disiunctae non valuit interdictum, vel quia sub conditione tulerunt interdictum, et ipse sacerdos pendente conditione conquestus fuit Papae, perinde fuit ac si appellaset, unde suspensum fuit interdictum, supra, de appell., dilecti filii 2. Et Papa mandat ipsum ulterius non molestari, sic excommunicatio sub conditione suspenditur per appellationem, supra, de appell., praeterea requisiti. Ber.
Quod non rapuit
Nisi illud a raptore scienter suscepisset. Tunc non compelleretur, quia tenetur illud restituere, cum succedat in vitium, supra, de restit. spol., saepe; et supra, de iudic., quia V; et ff. de iureiuran., si duo § idem Iulianus; et ff. de condi. furt., conditione; et ff. de condi. furt., ex causa furtiva; et C. de furti. et serv. cor., incivilem; et C. de furti. et serv. cor., civile est. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.