Book V › tit. 5.34 De purgatione canonica
X 5.34.9 Constitutus
tit. De purgatione canonica · 7 glosses
Idem Vintoniensi Episcopo.Incipit Constitutus in praesentia · alleged in the gloss as de purg. can., constitutus — 8× per the register · find the allegations →
Commendasses
Id est, probasses et examinasses personas et famam ipsorum, arg. 1. q. 1, multi.
Inquireres
Nimia examinatio vel indagatio quandoque vitanda est, ff. de novat., doli mali, in fi.; ff. mand. vel cont., si fideiussor § si cum debitor; ff. quib. mod. pig. vel hyp. sol., sicut in re corporali § si debitori; 34. dist., fraternitatis; et supra, de dolo et contu., ad haec; et 45. dist., sunt namque. Arg. contra ff. ad leg. Aquil., ita vulneratus, in fi. Item similis inquisitio reprobatur, supra, de iudic., cum deputati.
Ordinandos
Ergo ordinandi ita subtiliter sunt examinandi, et inquirendum est de natione in qua nati sunt, scilicet an legitime nati, supra, de fil. presbyt., ut filii. An sint bonae famae, quia in nullo debet eorum opinio vacillare, 33. dist., laici. Et an sint criminosi, 24. dist., si quis.
Immunis
Id est, quod illa crimina de quibus infamatus fuit, non commisit sicut credunt. Sic debet suppleri, alias haec forma reprobari videtur, infra, de purg. can., accepimus.
Iuramentum
Sicut credunt, alias temere iurarent.
Tolerentur
Et quod sint bonae famae, ut hic dicit, infra, de purg. can., inter sollicitudines; et supra, de purg. can., cum P. Sed crimen ei obiici non potest postquam ab ecclesia toleratur, ut a purgatione repellatur. Secus est in illis testibus qui ad testimonium inducuntur, supra, de testib., testimonium, cum suis concordantiis.
Condemnati
Ex quo enim condemnati sunt de crimine, factum est crimen notorium, non tolerantur, supra, de cohab. cler. et mul., quaesitum. Unde tamquam criminosi a iuramento repellendi sunt, ut supra, de testib., testimonium. Quid si in modum exceptionis crimen fuerit probatum a compurgatoribus, numquid possunt repelli eo praetextu si ex eo infamati erant sive eorum opinio gravata est? Repellantur ut in decretali praedicta supra, de testib., testimonium, in fi., quia debent esse bonae opinionis, ut hic dicitur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.