The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.34 De purgatione canonica

X 5.34.10 Inter sollicitudines

tit. De purgatione canonica · 9 glosses
Innocentius III. Senonensi Archiepiscopo.Incipit Inter sollicitudines nostras · alleged in the gloss as de purg. can., inter sollicitudines 13× per the register · find the allegations →
Ecclesiastica constitutio
Quae dicit quod infamati deficiente accusatore admonitione praemissa si se non corrigant, ab officio suspendantur, 2. q. 5, presbyter si a plebe; supra, de purg. can., si quis presbyter. Unde nota quis sit modus procedendi in purgatione indicenda. Si quis clericus apud iudicem sit infamatus, praefigat episcopus terminum accusare volentibus. Et si aliquis comparuerit, audiatur, 2. q. 5, omnibus; et 15. q. 5, de crimine. Et si convincatur, canonice puniatur ut ibi. Si non appareat accusator, moneat ipsum secundum quod dicitur supra, de purg. can., si quis presbyter. Et si se non corrigit, tunc suspendatur ut ibi dicitur, et 23. q. 4, forte; et 74. dist., honoratus. Et sic intelligitur quod dicitur hic, tales ab officio tantum etc. Et sic intelligit Io. illud capitulum 2. q. 5, presbyter si a plebe. Tamen si mala fama illius crebrescit, potest episcopus inquisitionem ex officio suo contra illum facere, supra, de accusat., qualiter et quando 2, ubi plene dicitur de inquisitione; et 86. dist., si quid vero. Et ita cum a contumacia incipit, taliter procedere debet praelatus, ut supra, de purg. can., si quis presbyter. Quandoque tamen propter enormitatem delicti et scandalum et infamiam magnam inde ortam statim potest episcopus ipsum suspendere ab officio et beneficio, ut hic factum fuit, 2. q. 5, super causa. Et sic potest etiam intelligi capitulum illud 2. q. 5, presbyter si a plebe. Et hoc innuit bene littera illius, et Hug. sic intelligit illud. Cum vero incipit episcopus a crimine procedere contra aliquem, servabit illud quod dicitur supra, de iudic., cum non ab homine.
Obortam
Arg. quod ille cui probatur crimen in modum exceptionis debeat se purgare, si inde remaneat infamatus. Unde non poterat promoveri ante purgationem, supra, de testib., testimonium. Arg. licet enim exceptio non infamat, supra, de ord. cognit., cum dilectus, in fi. Tamen suggillat opinionem infamati, ff. de dol. except., apud Celsum § adversus. Et opinio ordinandi in nullo vacillare debet, 33. dist., laici. Arg. supra, de except., denique. Io.
Mollientes
Iudex enim debet habere misericordiam et rigorem, 45. dist., disciplina; et 45. dist., sunt namque; et 45. dist., vera.
Quartae decimae manus
Hic exceditur numerus compurgatorum propter immanitatem criminis. Arbitrarius enim est talis numerus, 2. q. 5, presbyter si a plebe. Et diminuitur quandoque in episcopo, infra, de purg. can., cum in iuventute, ad fi. Et habito respectu ad criminis enormitatem indicenda est purgatio quandoque cum pluribus quandoque cum paucioribus, secundum quod visum fuerit imponenti. Ordinaria purgatio consuevit notari quibusdam versibus: pontificem parium manus expurget duodena // quinta sacerdotem levitam tertia poena // maior maiori minor est adhibenda minori. // Quem plebs accusat purgabitur in manifesto // quem chorus ante chorum sua sit purgatio praesto. Laur.
Noscitur
2. q. 1, si peccaverit; et 2. q. 5, Mennam; 23. dist., illud; et supra, de elect., postquam; 15. q. 5, de crimine; et C. ubi de crim. agi oport., authen. qua in provincia.
Moderno
Quia debent esse vicini et noti, infra, de purg. can., cum dilectus; et supra, de purg. can., ex tuarum; supra, de purg. can., constitutus; et supra, de purg. can., cum P.
Familiaritatis
Ex qua orta fuit infamia contra eum. Simile 34. dist., quorundam; et supra, de accusat., nulli; et infra, de purg. can., cum in iuventute. Et est arg. quod praesumitur contra aliquem vel de aliquo ex societate.
Abiuret
Qui enim est infamatus de hoc crimine, purgare se debet iuxta considerationem episcopi, supra, de haeret., excommunicamus itaque § qui autem. Merito iste debet abiurare familiaritatem ex qua fuit infamatus. In quibusdam enim casibus tenetur quis iurare se similia non facturum, sicut quilibet absolvendus, 11. q. 3, cum aliquis; et infra, de sent. excom., ex tenore. Item incendiarius, 23. q. 8, pessimam; et haereticus prout hic dicitur, et 1. q. 7, quotiens; et de conse. dist. 2, ego Berengarius. Et in quolibet nefando crimine, 12. q. 2, de viro. Io.
In arctum monasterium
Immo videtur quod depositus tradi debet curiae saeculari, supra, de haeret., ad abolendam § 1, 1. resp.; et supra, de haeret., excommunicamus et anathematizamus § damnati. Quare ergo iste non traditur curiae degradatus, cum deficiens in purgatione pro condemnato habeatur? Respondeo: praesumptio enim ista licet sufficiens sit ad privationem officii et beneficii et etiam depositionem, non debet propterea tradi curiae saeculari, quia directe condemnatus non est sed praesumptive. Et contraria loquuntur cum aliquis condemnatus est vere non praesumptive. Huic enim non fuit probatum quod sit haereticus verus, sed quod habeat familiaritatem cum eis. Unde propter huiusmodi praesumptiones non debuit taliter damnari, arg. supra, de praesump., litteras. Et damnati vere de haeresi, si redire volunt in perpetuum carcarem detruduntur, supra, de haeret., excommunicamus et anathematizamus § si qui, quibus iste comparatur quo ad poenam quodam modo.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.