Book V › tit. 5.40 De verborum significatione
X 5.40.30 Ex parte vestra
tit. De verborum significatione · 3 glosses
Idem Episcopo F. et B. Bertrandi.Incipit Ex parte vestra · alleged in the gloss as de verb. sign., ex parte vestra 1 — 0× per the register
Recidivae quaestionis
Quod fieri non debet, quia semel in abolitione remissa punitio reiterari non debet, 33. q. 4, si illic; et de poen. dist. 4, divina.
Lapillus
Duobus modis fit denunciatio operis, uno modo solo verbo, cum dico: denuncio tibi novum opus. Per talem denunciationem aedificans fit possessor, ff. de novi operis nunc., hoc edicto § in operis. Vel per iactum lapilli, ut hic, et in hic casu denunicans possessor constituitur et retinet possessionem, ff. de novi operis nunc., de pupillo § meminisse. De hac materia dicitur supra, de nov. oper. nunc., intelleximus; et supra, de nov. oper. nunc., cum ex iniuncto. Et intellige quod denunciatio novi operis fuit remissa vel etiam tempus infra quod canonici debebant agere lapsum fuit, et sic monachi aedificaverunt. Tandem canonici coeperunt agere contra monasterium. Lite contestata inter partes destructum fuit forte a canonicis latenter quicquid aedificatum fuerat post iactum lapilli. Vel alio modo monachi reaedificare volebant, canonici dicebant quod non debebant. Et ideo dicit Papa in sententia quod monachi reaedificent in eum statum etc. Alias non haberent locum sequentia, quia totum debet demoliri quicquid factum est post iactum lapilli, supra, de nov. oper. nunc., intelleximus; et supra, de nov. oper. nunc., cum ex iniuncto. Ber.
Litis contestatio
Arg. quod tunc demum coeptum dicitur iudicium, cum lis est contestata, supra, de offi. deleg., relatum; et in Auth. de litigios. § omnem, vers. si vero apud iudicem, coll. 8. Nec ante litis contestationem iudicis officium imploratur, supra, de appell., significante. Et etiam contestatio ipsa dicitur litis exordium, supra, de offi. deleg., super quaestionum § 1. Et post litis contestationem iudex recusari non potest, supra, de re iudic., inter monasterium; et 3. q. 3, induciae § offeratur. Sed quo ad perpetuandam iurisdictionem sufficit sola citatio, supra, de offi. deleg., gratum; et supra, de offi. deleg., licet; et supra, de offi. legat., nemini. Et sic posset intelligi ff. de iuris., et quia. Sed legistae intelligunt illud verbum generale per litem contestatam. Arg. contra supra, de restit. spol., Pisanis. Sed aliud est dicere tempore motae discordiae, ut ibi, et aliud tempore motae litis, ut hic dicitur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.