The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.1 De summa trinitate et fide catholica

X 1.1.1 Firmiter

tit. De summa trinitate et fide catholica · 40 glosses
Innocentius III. in concilio generali, cap. I.Incipit Firmiter credimus · alleged in the gloss as de summ. trin. et fid. cath., firmiter 18× per the register · find the allegations →
Quoniam
Quoniam omne quod non est ex fide, peccatum est, 28. q. 1 § quod autem; ad Rom. 14; et infra, de praescrip., quoniam. Et ordo nostrae reparationis a fide sumpsit exordium, ideo de fide catholica primo est agendum. Et quia in fide primo instrui debemus, ut sic ad baptismum creduli veniamus, de conse. dist. 4, ante baptismum. Videndum est ergo quid sit fides, prout hic accipitur, et quot modis accipiatur fides, et quot sint species fidei, et quot articuli, quod praemium credentium, et quae sit poena non credentium. Fides enim multis modis dicitur. Dicitur fides quandoque idem quod sacramentum baptismi, 45. dist., de Iudaeis; et infra, de bapt. et eius effect., debitum. Item dicitur fides castitas tori, 27. q. 2, coniuges; 28. q. 1, cave; et infra, de iureiur., quemadmodum; et est unum de tribus bonis matrimonii; 28. q. 1; 27. q. 2, omne itaque; infra, de cond. appos., si conditiones. Item fides securitas, sive pactum, quae etiam hosti servanda est, 23. q. 1, noli. Item dicitur fides quandoque conscientia, infra, de restit. spol., litteras § nos autem, circa princ.; et infra, de praescrip., quoniam; id est, conscientia, de poen. dist. 3, quaerit § item illud Ambrosii; alias est vers. item dicitur fides credulitas, secundum quam credimus id quod non videmus. Fides enim est de re non visa, de poen. dist. 4, in domo, vers. et si abiero. Unde etiam dicitiur, fides non habet meritum cui humana ratio praebet experimentum. Item dicitur fides promissio, Inst. de rerum div. § venditae; et infra, de sponsa duo., duobus. Item alio modo dicitur fides collectio articulorum, ut hic, et 24. q. 1, haec est fides. Praeterea et in symbolo Athanasii dicitur, haec est fides catholica, quam nisi, etc. Item dicitur fides aequitas in actionibus considerata, Inst. de action. § actionum autem quaedam bonae fidei sunt quaedam stricti iuris. Fides vero sic describitur ab Apostolo in epistola ad Hebraeos, prout hic sumitur: fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium. Et dicitur substantia sperandarum rerum, quia sperare debemus quod dictum est a prophetis, esse futurum. Argumentum non apparentium dicitur, quia per prophetias iam completas debemus habere argumentum, id est, probationem non apparentem de futuris complendis, scilicet, de die iudicii et de fine mundi. Sed videtur quod definitio ista non sit bona, quia vera definitio convertibilis debet esse cum suo definito. Sed haec non est convertibilis, quia spes similiter est substantia sperandarm rerum, unde videtur inferendum quod fides est spes, quod est falsum. Item haec definitio videtur loqui tantum de futuris, cum fides sit tam de praesentibus quam de praeteritis et futuris, eo quod habet se ad omnia; ad praeterita, quia credendum est Christum fuisse natum et passum; ad praesentia, quia credendum est quod ipse sit qui in altari quotidie conficitur; ad futura, quia credere debemus ipsum venturum et iudicaturum vivos et mortuos. Et ita videtur esse insufficiens ista definitio, et licet diversa tempora comprehendat, una tantum fides esse videtur. Unde satis potest dici, quod non est vera definitio, sed quaedam notificatio fidei ab Apostolo dicta. Potest autem magistraliter definiri: fides est voluntaria certitudo absentium infra scientiam, et supra opinionem constituta. Scientia enim habet cognitionem, fides vero non. Unde dicit Augustinus, fides est credere quod non vides, de poen. dist. 4, in domo. Species autem fidei sunt duae. Una est formata, quam habent boni; et est alia informis, quam habent mali, et existentes in mortali peccato, et fides eorum caret forma. Prima est virtus a qua dicuntur fideles quicumque baptizantur, de conse. dist. 4, si qui apud; et talis fides dicitur informata caritate. Unde sic potest definiri: fides est qualitas qua quis credit quod diligit. Caritas dignior est penes quam constitit omne meritum, et est fons vivus, cui non communicat alienus, scilicet, a fide, infra, de regular., licet, in fi.; et de poen. dist. 1, omnis qui non diligit. Unde dicitur, fides nostra est virtus quam caritas comitatur. Unde dicit Augustinus: fides quae per dilectionem operatur, est fundamentum omnium virtutum, 1. q. 1, cum Paulus; et alias ita definit. Haec est fides quae per dilectionem operatur, de poen. dist. 2, caritas § item dominus Amen, vers. haec est fides; et non ea quae daemonum est, qua credunt, et contremiscunt. De fide informata caritate dicit Abacuch propheta, iustus autem in sua fide vivit. Fides nostra est eadem in substantia cum fide antiquorum, ut dictum est, quod probat Evangelium. Turbae autem quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant dicentes, Osanna filio David. Distant tamen in qualitate, quia quod ipsi credebant de futuro, nos credimus de praeteritis, scilicet, Christum natum et passum. Principales autem articuli fidei nostrae sunt septem, secundum quod septem sunt dona Spiritus Sancti, quos quilibet Christianus scire tenetur, clerici explicite, laici implicite, et credere sicut Ecclesia. Et sunt hi: incarnatio sive nativitas, baptismus, passio Christi sive mors eius, descensus ad inferos, resurrectio, ascensus in caelum, adventus eius in iudicium. De quibus habes in prima constitutione infra, de summ. trin. et fid. cath., firmiter, pro quibus Ioannes in Apocalypsim legitur flevisse, ubi dicitur: vidi librum signatum septem sigillis formam imprimentibus in caelo et in terra, et apud inferos, et nemo fuit dignus aperire librum nisi Leo de tribus Iuda. Et isti septem articuli patent in his versibus: nascitur, abluitur, patitur, descendit ad ima // surrexit, scandit, veniet discernere cuncta. Secundum quosdam theologos sunt duodecim articuli fidei propter duodecim Apostolos, qui eadem hora instinctu Spiritus Sancti symbolum composuerunt. Unde dicitur symbolum a syn, quod est simul, et bolus, quod est morsellus, quia unusquisque Apostolorum suum morsellum, id est, partem suam apposuit. Et est aliud symbolum maius, quod cantatur in missa, in Nicaena synodo factum propter Graecos, qui non credebant quod Spiritus Sanctus procederet ab utroque; de conse. dist. 5, salvator; et de conse. dist. 5, de spiritu. Est et tertium symbolum Athanasii, quicumque vult, quod cantatur in prima. Istud potest appellari quartum symbolum, et ita sunt modo quatuor sicut quatuor Evangelistae. Praemium vero credentium est vita aeterna. Poena vero non credentium est gehenna perpetua, iuxta illud, haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit, et qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, infra, de bapt. et eius effect., maiores. Ber.
Firmiter
Hoc ideo dicit, quia ordo fidei nostrae probari non potest quia ubi ratio deficit, fides supplet; de conse. dist. 4, nihil est aliud; et de conse. dist. 5, salvator. Arg. ut quod sermo sonat, affectus sentiat, id est, fides, de conse. dist. 2, re vera, in fi.; quia fides est de re non visa, de poen. dist. 4, in domo, in fi.
Credimus
Hoc ideo dicit, quia dubius in fide, infidelis est, infra, de haeret., dubius; et arg. 22. q. 1, omne quod, in fi. Et est simile de accusato contra quem nihil est probatum, et sic remanet dubius quando se non purgat. Et quia fides est exordium nostrae reparationis, ideo prius de ea permittit, quia prius homo debet instrui in fide, de conse. dist. 4, ante baptismum; et de conse. dist. 4, ante viginti.
Unus
Hoc dictum fuit ad differentiam plurium planetarum, quos quidam colebant tamquam deos.
Verus
Dictus est ad differentiam fictorum.
Aeternus
Hoc ideo dicit, quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire, de poen. dist. 1, multiplex; et 26. q. 6, is qui.
Immensus
Id est, sine mensura, unde dicitur intra omnia non inclusus, extra omnia non exclusus, supra omnia non elatus.
Incommutabilis
22. q. 4, incommutabilis. Et tamen dat cuncta moveri, unde Boethius, 3, de consola., stabilisque manens dat cuncta moveri, etc. Saepe tamen mutat sententiam suam, ut ibi dicitur, et 22. q. 4, unusquisque, in fi.
Incomprehensibilis
Unde in veteri lege dicitur: bestia quae montem tetigerit, lapidabitur. Et illud: accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus ab eo. Et illud: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt opera eius, et investigabiles viae eius.
Omnipotens
Quia omnia possunt quae decent eius potentiam, et quae posse est aliquid posse. Unde peccare non potest, quia peccare non est aliquid posse, ut ait Augustinus, immo est aliquid non posse, ut de poen. dist. 2, principium § caritas.
Ineffabilis
Unde illud: sapientiam eius quis enarrabit? Quasi dicat, nullus.
Simplex omnino
Nota quod multiplex est compositio. Est enim proprie compositio partis ad partes, ut in rebus corporalibus. Item est compositio proprietatis ad subiectum, ut rationabilitas in anima. Item formae ad substantiam, et substantiae ad formam, et nulla istarum compositionum cadit in Deum, et ideo dicitur simplex omnino, id est, in quolibet sensu compositionis. Et pone quasi simile in anima, cuius substantia simplex est, et tamen tria reperiuntur in anima. Intellectus qui praeconcipit, ratio quae discernit, et memoria quae conservat. Intellectus praeconcipiens, Patri primo operanti comparatur. Ratio discernens comparatur Filio, qui est sapientia patris, disponens omnia in caelo et in terra. Memoria conservans comparatur Spiritui Sancto, qui omnia bona corroborat et confirmat. Sicut ista tria idem sunt in substantia cum anima, sic et tres personae Pater et Filius et Spiritus Sanctus idem sunt in substantia.
Coomnipotentes
Ut in symbolo Athanasii, sed tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens.
Coaeterni
Sed contra videtur in dicto symbolo, ubi dicit, et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus. Solutio: hic ponuntur adiective istae dictiones, ibi autem substantive. Haec est differentia, hic designat personas, ibi essentiam, sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales.
Simul
Unde Salomon, qui manet in aeternum, creavit omnia simul. Unde in Genesi, in principio creavit Deus caelum et terram, quod simul factum fuit, sed simul dici non potuit.
Humanam
Quia prima die angelos creavit, et sexta die creavit homines.
Quasi communem
Id est, mediam inter angelicam et mundanam, vel communem, id est, utrique conformem, quia in pluribus conformat se cum angelis, scilicet, in ratione et discretione, et in multis cum inferioribus creaturis, quia sentimus cum illis et in pluribus aliis.
Diabolus
Dicitur criminator, et est graecum vocabulum, derivatur autem a dia, quod est duo, et bolus, quod est morsellus, quia duos bolos tantum de corpore et anima quaerit facere.
Daemones
Daemon interpretatur sciens. Et est arg. ex haec littera, quod de bono procedat malum, quod est falsum, ut hic exponitur, quia angelus non habuit remedium sicut homo, quia homo peccavit per suggestionem, angelus per se sine alterius suggestione, ut dicit littera sequens.
Creati sunt boni
Numquid est idem de homine? Videtur quod non, per hoc quod dicit Apostolus: eramus enim nam filii irae sicut et caeteri, a qua nullus liberatur nisi per fidem, de conse. dist. 4, firmissime. Dicas quod homo ab initio bonus creatus fuit sicut et angeli, et in caritate, ut de poen. dist. 2, tolle caritatem, vers. Adam vero; et de conse. dist. 2, quomodo revocari; et de conse. dist. 2, princeps. Videtur quod homo creatus fuit immortalis, de conse. dist. 4, placuit igitur, vers. ulti. distinctionis. Et auctoritas praedicta sic debet intelligi, eramus enim natura filii irae, id est, eramus digni poena aeterna sive debitores irae, id est, poenae aeternae; natura, id est, inseparabili vitio, scilicet, originali peccato. Originale enim peccatum ita inhaeret humano generi sicut se esset ei naturale, quia sicut natura nos non deserit dum sumus, ita nec originale peccatum, sed tamen post baptismum non nocet, de conse. dist. 4, per baptismum.
Per se
Id est, ex proprio defectu.
Diaboli suggestione
Et ideo magis puniendus est diabolus quam ipse faciens, 86. dist., tanta, circa fi., ibi, eos vero. Nec illud excusat diabolum, si homo illud alias facturus esset, ff. de serv. corr., ait praetor § qui igitur; licet videretur quod pro sola tantum exhortatione non debeat teneri. Non enim qui exhortatur, mandatoris opera fungitur, ff. de his qui not. infam., ob haec verba, in fi. Nec id excusat hominem, quod consilio alterius fecit, quia debuit et potuit explorare apud semetipsum an expediret ei tale consilium, ff. mand. vel cont., mandatum, in fi. Et si dubitabat, potuit consulere peritiores, quare imputatur alicui, ff. de iuris et fact. ignor., regula § sed iuris; et ff. de bon. poss. sec. tab., in bonorum, in fi.; et 37. dist. § ut itaque. Io.
Ordinatissimam
Haec fuit dispositio, quia tria fuerunt tempora: tempus ante legem, et tempus sub lege, et tempus gratiae. In tempore ante legem habebant homines ius naturale, quo regebantur, quod consistebat in his duobus praeceptis contentis his versibus: quod tibi vis fieri, mihi fac; quod non tibi, noli // sic potes in terris vivere iure poli, 1. dist. § humanum genus. In tempore sub lege regebantur decalogo Moysi dato a Deo, et tunc contingebant omnia in figura, quae completa fuerunt tempore gratiae, quando Dei filius nos docuit praecepta Evangelica, quibus hodie regimur, in quo scripturae fuerunt completae. Et hic est ordo de quo hic dicit.
A tota Trinitate
Hoc ideo dicit, quia inseparabilia sunt opera Trinitatis, de conse. dist. 3, omnes, in fi.; et 28. q. 1, sic enim neque, circa princ. Nec potest filius a se facere quicquam, nisi quod viderit patrem facientem, de conse. dist. 5, salvator, in fi.
Incarnatus
Hic explicatur primus articulus fidei.
Una
Hoc fuit figuratam in arca Noe, Gen. 7, ubi fuit redemptio sanctorum per duas naturas, quo ad opinionem et veritatem.
Impassibilis
22. q. 4, incommutabilis. Et habetur figura his versibus: nil Isaac patitur, aries fit victima Christo // nec deitas patitur, cum moriatur homo, 22. q. 2, si quaelibet § Abraham; et 22. q. 2, utilem.
Mortuus
Hic explicatur tertius articulus fidei.
Descendit ad inferos
Quartus articulus.
Resurrexit a mortuis
Quintus articulus.
Ascendit in caelum
Hic est sextus articulus.
Venturus
Septimus articulus.
Gestant
Unde Apostolus, hoc mortale induet immortalitatem.
Extra quam
24. q. 1, quoniam vetus.
Est sacrificium
de conse. dist. 2, nec Moyses. Unde dicitur versus: rex sedet in coena turba cinctus duodena // se tenet in manibus se cibat ipse cibus. Dicit Augustinus: de carne Beatae Mariae carnem accepit, et eandem carnem ad manducandum dedit ad salutem, de conse. dist. 2, accesserunt Iudaei. Et hoc fuit significatum in persona David, de quo dicitur, ferebatur David manibus suis, ut ibi dicitur. Ber.
Panis et vini
Hoc ex causa statutum fuit, ut in alia forma sumeretur propter horrorem, unde dicitur: nisi quis manducaverit corpus meum, et biberit sanguinem meum, etc. Audito hoc verbo scandilizati sunt discipuli, et dixerunt: durus est hic sermo, de conse. dist. 2, prima; de hoc sacramento traditur infra, de celeb. miss., cum Marthae.
Claves ecclesiae
Nota hic quod non potest conficere corpus Christi nisi fuerit ordinatus in forma ecclesiae.
Sacramentum vero baptismi
Hic est secundus articulus qui ultimo ponitur, et hic exprimitur forma baptismi, quam servat ecclesia, de conse. dist. 4, firmissime; et infra, de bapt. et eius effect., maiores.
A quocumque
A quocumque ergo baptismus conferatur in forma ecclesiae ratum est, ut 1. q. 1, quod quidam; et de conse. dist. 4, a quodam; et de conse. dist. 4, Romanos; 24. q. 1, subdiaconus § sed illud.
Coniugati
Nota quod tres sunt ordines in ecclesia Dei, scilicet, virgines, continentes, et coniugati. Christus enim plus amat virgines quam alios, quia sponte tribuunt quod sibi non fuerat imperatum. Continentes etiam plus Deo placent quam coniugati, quia non expedit homini ad regna caelestia tendenti, accipere uxorem, ut 33. q. 5, tunc salvabitur. Et ea sunt in nostris officiis gratiosa, quae cum liceret non impendere, tamen causa dilectionis impendimus, 28. q. 1, iam nunc.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.