The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Preface to the Decretals

Rex pacificus

Bull of promulgation of Gregory IX (5 September 1234)
Gregorius
In huius libri principio quinque vel sex praecipue sunt praenotanda, videlicet, quae sit intentio, quae materia, quae utilitas, cui parti philosophiae supponatur, quis modus agendi, et quis libri titulus. Intentio domini Gregorii in hac praesenti compilatione fuit diversas constitutiones et decretales epistolas praedecessorum suorum in diversa dispersas volumina seu compilationes, quae difficultatem studentibus ingerebant, in unam compilationem resecatis superfluis ad utilitatem legentium ac studentium reducere, prout in eiusdem domini Gregorii constitutione evidentius declaratur. Materia in hoc opere sunt ipsae constitutiones et decretales epistolae sub singulis titulis collocatae. Utilitas est, ut his lectis et intellectis sciamus discernere inter aequum et iniquum, et unicuique reddere quod suum est, et in hoc iustitia consistit, ut Inst. de iust. et iure, in princ.; et 12. q. 2, cum devotissimam. Supponitur Ethicae, id est, morali scientiae, sicut et alii libri iuris. Unde etiam dicit imperator, legibus nostris hominum mores intendimus corrigere, C. de secun. nupt., si qua mulier § namque, ibi, ne in his. Modus agendi talis est. Dividit enim opus suum in quinque partes. In prima parte tractat de summa Trinitate et fide catholica, et de constitutionibus, de rescriptis, de iudicibus, et eorum officiis. In secunda parte tractat de iudiciis et cooperantibus ad iudicia. In tertia parte tractat de vita et honestate clericorum, et de rebus eorum et ecclesiarum. In quarta de sponsalibus et matrimoniis et impedimentis eorum. In quinta de accusationibus et criminibus, et poenis eorum. Et sic terminat tractatum suum, ipsum dividens in quinque partes, ad similitudinem quinque sensuum corporis, quos quilibet qui iudicat habere debet, aliter non est idoneus iudex. Sic enim omnis copula coniugalis restricta est usque ad quartum gradum, ad similitudinem quatuor humorum corporis humani, ut infra, de cons. et affin., non debet § prohibitio. Dicens Gregorius episcopus, servus servorum Dei etc., titulum huius libri ponit. Unde versus: pars prior officia parat ecclesiaeque ministros // altera dat testes et caetera iudiciorum // tertia de rebus et vita presbyterorum // quarta docet quales sint nexus coniugorum // ultima de vitiis et poenis tractat eorum. Vel sic, et brevius: iudex, iudicium, clerus, sponsalia, crimen.
Servus
Sic etiam imperator seipsum appellat servum, C. de off. praef. praet. Afric., quas gratias, circa princ. Vel dic quod dicit ex humilitate, quia qui maior est vestrum, fiat sicut minister vester, 9. q. 3, nullus primas; Matt. 20, Luc. 22, et Mar. 10. Vel servus dicitur, quia sicut per servum acquiritur domino, Inst. per quas pers. nob. acq., circa princ. Ita etiam per dominum Papam cuilibet ecclesiae potest acquiri, infra, de censib., cum instantia, in particula quae decisa est de principio, infra, ut lite penden., ecclesia 2. Sic per imperatorem acquiritur hominibus, in Auth. const. quae de digni. lib. a pat. pot. § illud quoque, coll. 6. Et noctes ducit insomnes, ut subiecti sub omni quiete consistant, in Auth. ut iudic. sine quoq. suffr., in princ., coll. 2. Et dicit imperator, voluntarios labores appetimus, ut quietem aliis praeparemus, in Auth. ut divin. iuss. subscr. hab. glor. quaest., in princ., coll. 8; et infra, de restit. spol., extravag. frequens.
Filiis
Bene dicit, filiis, quia solummodo patriarchas, archiepiscopos et episcopos fratres appellat; omnes alios filios, infra, de crim. falsi, quam gravi.
Bononiae commorantibus
Et ita non in castris, quoniam si in castris studeant, beneficia ex privilegio sibi concessa occasione studii habere non debent, infra, de cleri. non residen., tuae. Praeterea ex quo dicit, Bononiae, non videtur quod aliis mittantur alibi studentibus, et sic non tenentur recipere hanc compilationem, quia litterae Papae non extenduntur ad alios quam ad eos quibus mittuntur, vel qui continentur in eis, arg. infra, de offi. deleg., P et G; et infra, de offi. deleg., gratum; et infra, de offi. deleg., cum olim abbas. Sed non est ita. Omnes enim tenentur ad observationem huius compilationis, sed propter studium quod est Bononiae communius et generalis praecipue in utroque iure, et ibi quasi de omnibus partibus mundi sunt studentes, ideo potius Bononiae diriguntur. Et ita omnes tenentur hanc compilationem observare, quae non possent, nec debent singulorum auribus intimari, 16. dist., quod dictis; et infra, de postul. praelat., ad haec. Et constitutio principis post duos menses a tempore publicationis omnes adstringit, in Auth. ut fact. novae const., circa princ., coll. 5; et infra, de sent. excom., noverit.
Salutem
Per talem salutationem non tollitur excommunicatio, si aliqui scholares vel magistri essent excommunicati tempore publicationis, infra, de sent. excom., si aliquando, ubi de hoc. Ber.
Rex
Alibi appellatur imperator, 11. q. 3, Iulianus.
Pacificus
Qui ut pacem doceret, venit in mundum, 23. q. 1, nisi bella. Regnum tamen eius non est de hoc mundo, 23. q. 3 § quod vero; et in Evangelio Ioannis, c. 18. Tanc.
Disposuit
Scilicet, per providentiam et praedestinationem, non necessitate, quia vasis irae, etc., 23. q. 4, Nabuchodonosor; et 23. q. 4, vasis irae; de poen. dist. 4, in domo patris § sic itaque, et in praecedenti § et sequenti §.
Pudicos
Id est castos. Sic et imperator subditos suos castitatem servare hortatur. Unde dicitur: castitas sola est quae cum fiducia potis est Deo animas praesentare, in Auth. de lenonib. § sancimus, coll. 3. Quae suaderi potest, imperari vero non potest, 32. q. 1, integritas. Unde debemus esse pudici, quia impudicus oculus impudici cordis est nuncius, 32. q. 5, nec solo.
Pacificos
Id est, pacem custodientes. Unde etiam dicitur, beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur, 23. q. 1, noli; et Matt. c. 5. Tanc.
Modestos
Id est, temperatos, quia quilibet debet habere in se temperantiam, ut sciat servare misericordiam et rigorem, vel simul utrumque, 45. dist., disciplina. Ber.
Cupiditas
Quae est radix omnium malorum, 47. dist., bonorum; in Auth. ut iudic. sine quoq. suffr. § cogitatio, coll. 2. Et hoc idem innuitur, de poen. dist. 2 § quia radix omnium, post illum § ex praemissis. Ber.
Sui prodiga
Quia non solum rerum, sed etiam famae quis prodigus est, ut habetur C. de his qui pot. nom., animadvertimus, in fi.; et infra, de accusat., praelatorum, et talis crudelis est, qui famam suam negligit, 12. q. 1, nolo. Et vere, quia omnis aetas ab adolescentia prona est in malum, 12. q. 1, omnis aetas. Et omnis creatura sub vitio est, de poen. dist. 2, principium § caritas, vers. sicut ergo. Et humana natura quodammodo labitur ad delicta, in Auth. de monach. § si quis igitur, coll. 1. Et proclivus est hominum cursus ad voluptam, et natura est imitatrix vitiorum, 20. q. 3, proclivus. Unde Claudianus: proclivior usus in peiora datur. Sed in eo quod dicit prodiga, videtur sibi contraria littera ista, quia primo dixit cupiditas, quia qui est cupidus, non est prodigus. Sic intellige, cupiditas refertur ad retentionem temporalium, prodigalitas ad evacuationem virtutum, quia unum expellit aliud, 32. q. 1, cum renunciatur. Ber.
Nova litigia
Hoc ideo dicit, quia humana natura prona est ad dissentiendum, infra, de concess. praeben., quia diversitatem; et ff. ad Treb., quia poterat; et de conse. dist. 4, sicut in sacramentis § item si posset; et ff. de recepti., item si unus § ulti. Et semper novas deproperat edere formas, C. de vet. iure enucl., tanta § sed quia divinae, et in proemio sexti libri. Et natura introductum est ut plura sint negotia quam vocabula, ff. de praescr. ver., natura. Unde dicit imperator, quod natura novitates quotidie nititur invenire, ut in Auth. quib. mod. nat. fil. effic. legit. § si quis vero, coll. 6. Et ideo novis morbis nova convenit antidota praeparari, infra, de iuram. calumn., caeterum. Et varia experimenta morborum, varia nos cogunt remedia invenire, 50. dist., ut constitueretur. Et quod medicamenta morbis exhibent, hoc iura negotiis, in Auth. haec constit. quae innov. const., in princ., coll. 8. Et quae de novo emergunt, novo auxilio indigent, ff. de interog. act., de aetate § ex causa; et ff. ut in poss. legat., plane; et ff. de ven. inspic., temporibus, in princ.; et infra, de offi. deleg., insinuante; et infra, de except., pastoralis; infra, de testib., praesentium; et infra, de testib., ultra.
Iustitia
Quae ab aliis virtutibus augeri, et ad maius apparere desiderat, in Auth. de referendar. § propterea, coll. 2.
Libello repudii
Quem olim maritus dabat uxori, infra, de divort., gaudemus, in fi.; et ff. de divorti., divortium autem § in repudiis.
Lex proditur
Ut humana coerceatur audacia, et tuta sit inter improbos innocentia, 4. dist., factae sunt autem. Nam per leges nemo bene facere cogitur, sed male agere prohibetur, 23. q. 5, ad fidem.
Limitetur
Limes est agrorum discretio. Unde versus: limes erat positus litem ut discerneret agris; infra, de verb. sign., forus.
Honeste vivat, etc.
Haec sunt tria praecepta legis, de quibus habes ff. de iust. et iure, iustitia § 1; et Inst. de iust. et iure § iuris praecepta. Et sic sunt intelligenda honeste vivere quantum ad se, in his, scilicet, quae nobiscum agimus, quae honestas circa matrimonium consideratur, ff. de ritu nupt., semper; 31. dist., Nicaena; et circa mores, ff. de tutor. et curat., scire § penulti.; et ff. de tutor. et curat., scire § ulti. Ber.
Alterum non laedat
In his, scilicet, quae circa alios agimus. Unde illud quod tibi non vis fieri, aliis non facias, in principio decretorum, 1. dist. § humanum genus; et infra, de maior. et obed., dilecti filii.
Ius suum unicuique tribuat
Sive sit poena afficiendus, sive praemio remunderandus, 3. dist., omnis; et infra, de summ. trin. et fid. cath., firmiter § 1, in fi. Et per hoc dicitur servire Deo, sibi, et proximo. Et summum bonum in vita est iustitiam colere, et ius suum unicuique tribuere, 12. q. 2, cum devotissimam. Et per hoc quod dicitur, unicuique, datur intelligi qualiter debeat se habere erga superiorem, parem, et subditum.
Constitutiones
Constitutio est quam princeps facit proprio motu. Decretalis epistola est quando respondet ad consultationem, infra, de sent. excom., si concubinae.
Similitudinem
Idem dicit imperator, et eandem causam assumit, C. de novo cod. comp., haec quae necessaria § quibus specialiter; et C. de emend. cod. Iust., cordi nobis est § supradicits.
Contrarietatem
Et ideo compilatio antiqua non fuit legitime ordinata, quia nulla contrarietas debet esse in iure, C. de vet. iure enucl., tanta § contrarium. Ideo in praesenti compilatione nullum debet contrarium reperiri.
Vagabantur
Quas videbitis per titulos collocatos. Istae non erant in antiqua compilatione, et sunt istae: infra, de serv. non ordin., miramur; infra, de bigam., a nobis; et ita de aliis.
Per dilectum
Et recte et ordinate debent enim taliter compilari decretales, ut ordo temporum ipsarum ex illarum compositione et dispositione clarescat, primis in primo loco, posterioribus in secundo ponendis, ut C. de novo cod. comp., haec quae necessaria § quibus specialiter; quod quidem servatur in praesenti compilatione, sed in antiqua non. Et qui eas componunt non solum debent esse gloriosi doctrina legum, sed experientia rerum, ut C. de novo cod. comp., summa rei publicae. Unde per ordinationem istius compilationis illas scietis, quis illorum, quorum tempore constitutiones, consilia, decretales, edita sunt, praecessit.
Resecatis
Potest ergo dominus Papa derogare constitutionibus praedecessorum suorum, non obstante quod par in parem non habet imperium, ff. de recepti., nam magistratus. Et est ratio, quia eadem persona censetur cum eo cui succedit, et nemo potest sibi hanc legem imponere, ne liceat sibi a prima voluntate discedere, ff. de leg. 3, si quis, in princ.
Declarantur
Infra, de regular., statuimus; quae exponit illam infra, de regular., consulti.
In iudiciis
Sic ergo videtur quod omnibus decretalibus istis uti possumus in iudiciis, quia indefinita aequipollet universali, 19. dist., si Romanorum; et infra, de privileg., quia circa; et ff. de servit., si cui; ff. de servitu. urb. praed., si servitus. Et ita non est hic aliqua indulgentia sive dispensatio, quod falsum est, immo multae sunt, et indulgentia non debet trahi ad consequentiam, 7. q. 1, petisti; et Inst. de iure natural. § plane. Dicas quod propter unam decretalem, vel duas aut plures nec plus nec minus est, et simile est, de conse. dist. 2, re vera, in princ., ubi dicit quod omnes illi qui manducaverunt de manna illo, quod pluit filiis Israel in deserto, mortui sunt. Et tamen Caleph et Iosue non fuerunt mortui in deserto, immo intraverunt terram promissionis, 76. dist., ieiunium. Et ita modicum quid non nocet, nam modica res non inducit simoniam, infra, de simon., etsi quaestiones. Arg. contra, quia pro modica re datur actio furti, 14. q. 6, fur. Et pro sex solidis tantum committitur simonia, infra, de simon., ex tuae. Et pro una gallina committitur furtum, Inst. de rerum div. § gallinarum. Solutio: dic in talibus affectus et intentio committentis consideratur. Vel dicas quod dicit in scholis, refertur ad decretales illas quae continent indulgentiam sive dispensationem, quia illae debent legi in scholis, ut per doctrinam sciatur ubi et quando sit dispensandum. Quae vero ius commune continent, referuntur ad utrumque, quia illis utimur in iudiciis et in scholis. Si vero decretalis aliqua de caetero inveniatur extra compilationem istam, quid fiet? Tene quod dicitur infra, de fide instrum., pastoralis. Hic praecipit Papa ut tantum hac compilatione universi utantur. Quid erit si aliqui vellent uti et legere priorem? Dico quod illi essent excommunicandi, quia faciunt contra mandatum principis, infra, de maior. et obed., si quis; et 25. q. 1, generali.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.