Book I › tit. 1.3 De rescriptis
X 1.3.16 Ex tenore litterarum
tit. De rescriptis · 2 glosses
Idem R. Cantori et R. Priori de Monte Leprosorum.Incipit Ex tenore litterarum · alleged in the gloss as de rescript., ex tenore — 8× per the register · find the allegations →
Negotio
Nota quod cum plures litterae impetrantur super eodem negotio, aut impetrantur ab eodem, aut a diversis. Si ab eodem, aut ad iudices eosdem, aut ad diversos. Si vero aliquis impetrat duo paria litterarum super eodem negotio ad diversos iudices in fraudem causa fatigandi adversarium suum, et non ad cautelam, neutrae valent, ut hic, et infra, de rescript., quia nonnulli. Sed si ad cautelam, puta quia timebat aliquos mori, valent. Sed postquam coepit agere per alteras, reliquae non valent, et si attentaret, perderet utrasque, ut dictum est. Si vero ad eosdem iudices, et discordant in data, valent primae, nisi in secundis fiat mentio de primis, quia nihil interest quae valent. Si vero eadem est forma et data, et ad eosdem iudices, eaedem sunt litterae, quia non nocet habere plures litteras ad cautelam, sicut potest quis habere plura testamenta eiusdem tenoris, ff. qui testam. fac. pot., unum testamentum; et ff. de his quae in testam. del., pluribus; et ff. de bon. poss. sec. tab., tabulas § si quis in duobus. Nec est inconveniens plures iudices habere super eodem negotio, quia illud habes infra, de offi. legat., cum non ignoretis. Si vero sunt diversae et adversae, neutrae valent; C. de fid. instrum., scripturae; et infra, de fide instrum., imputari. Si autem litterae impetrantur a diversis personis, scilicet, ab actore et reo, aut ad eosdem aut ad diversos. Si ad eosdem, et concordant in data et forma, eaedem sunt litterae, ut dictum est. Si data est eadem, et forma contraria, supersedeatur utrisque donec consulatur superior, infra, de offi. deleg., sane si, et hoc si utraque pars litteras suas ostendat. Si actor tacet per annum, valent litterae rei, infra, de rescript., plerumque. Si vero impetrarentur ad diversos, primae valent, nisi in secundis fiat mentio de primis, ut supra, de rescript., caeterum. Si vero non apparet quae sint primae vel secundae, mutuo se impediunt. Sed istae quando impetrantur ad diversos, non procedunt hodie, quia illae solae valent quae primo iudicibus praesentantur; infra, de appell., ut debitus, et hoc locum habet in his per quas nondum est processum. In aliis autem per quas processum est vel praesentatio facta est, semper valent primae nisi secundae expressam fecerint mentionem de primis, de processu, et de lite contestata, infra, de re iudic., inter monasterium; et infra, de offi. deleg., coram. Quandoque tamen valent secundae et non primae, et primae sunt in pendenti quousque cassetur vel firmetur sententia, licet in secundis non fiat mentio de primis, infra, de confirm. util. vel inutil., bonae. Et generaliter, sicut credo, ubicumque possunt primae elidi per exceptionem, valent secundae, licet non faciant mentionem de primis, et non primae, quia sunt veritate tacita impetratae, supra, de rescript., ex parte Conventrensis.
Careat
Immo videtur quod etiam causam perdere debet, sicut qui petit servum in uno iudicio. Si petat eundem in alio, perdit causam, C. de assert. toll., lites § ulti.; quia ubi iudicium coepit, ibi debet accipere finem; ff. de iud., ubi; et primis iudicibus fieret iniuria; ff. de recepti., litigatores. Tamen causam non perdit, sed sufficit quod pendat litteras, et in expensis condemnetur, infra, de rescript., quia nonnulli. Sed illud de servo favore libertatis dictum est. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.