Book II › tit. 2.19 De probationibus
X 2.19.12 Ad nostram noveritis
tit. De probationibus · 3 glosses
Honorius III. Archiepiscopo Londonensi et eius Suffraganeis.Incipit Ad nostram noveritis · alleged in the gloss as de probat., ad nostram — 1× per the register · find the allegations →
Quoquo modo
Id est, per viles et criminosos et sibi similes, quod esse non debet, immo debent esse bonae famae et opinionis, infra, de purg. can., constitutus.
Omni iuri
Et vere, quia accusatoribus et testibus comparentibus audienda est accusatio, ut infra, de accusat., licet; et infra, de accusat., veniens; et infra, de accusat., quasi per totum. Ergo contrarium erat iuri quod purgatio admittebatur super his quae legitime probari poterant contra illos, quae tunc demum admitti debet cum aliquis infamatus est, et nullus apparet accusator, infra, de simon., de hoc; et infra, de purg. can., nos inter; et infra, de purg. can., ex tuarum; et infra, de purg. can., cum dilectus; et 15. q. 5, de crimine; et 2. q. 5, omnibus; et infra, de accusat., accedens, et quia lex illa est contraria omni iuri. Est quam citius extirpanda, 8. dist., mala consuetudo. Lex autem debet esse honesta, 4. dist., erit autem. Item contraria erat iuri, quia negantis factum nulla est directa probatio, supra, de probat., quoniam; et supra, de elect., bonae 1; C. de probation., actor; et 6. q. 5, accusator. De hac negativa dictum est supra, de elect., bonae 1.
Affirmativa
Illa enim primo probari debet, quia ei qui dicit incumbit probatio, ff. de probation., ei incumbit. Tamen si postea probato crimine vellet reus probare negativam indirecte, audiretur, infra, de testib., ex tenore; et infra, de testib., series. Sed contra probationem testium non admittitur purgatio, ut hic patet. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.