Book II › tit. 2.7 De iuramento calumniae
X 2.7.1 Inhaerentes
tit. De iuramento calumniae · 14 glosses
Honorius III.Incipit Inhaerentes vestigiis · alleged in the gloss as de iuram. calumn., inhaerentes — 11× per the register · find the allegations →
Graviores quaestiones
Quae dicantur maiores causae, dictum est supra, de offi. legat., quod translationem.
Legibus
C. de episc. et cler., cum clericis, vers. quod si lis.
Principales
C. de iureiuran., authen. principales.
Calumniae iuramentum
In iuramento calumniae quinque capitula continentur, scilicet quod credat se bonam causam habere. Interrogatus non negabit quod verum esse credit, nec utetur scienter falsa probatione, et quod dilationem non petat in fraudem, nec dedit nec dabit nec promisit nec promittet aliquid pro hac causa, nisi illis personis quibus leges dare permittunt, C. de iureiuran., cum et iudices, circa princ.; et C. de iureiuran., authen. principales; et in Auth. ut litig. iur., in princ., coll. 9. Unde versus: illud iuretur quod lis sibi iusta videtur // Et si quaeretur verum non inficietur. // Nil promittetur nec falsa probatio detur // Ut lis tardetur nulla dilatio petetur.
Verba
Ab illo loco, legibus itaque, usque ad illum locum, verum cum etc., exceptis praedictis, scilicet secundum etiam usque ibi, corroboramus.
Divi Marci
C. de episc. et cler., cum clericis, vers. quod si lis.
Ecclesiarum
Arg. quod uni conceditur ad consequentiam trahi potest a caeteris, et quod uni conceditur, nulli est denegandum, 16. q. 1, praedicator; et 5. dist., ad eius vero, in fi.; de conse. dist. 4, proprie; 50. dist., et purgabit; C. de fideicomm., quidam. Arg. contra 16. q. 1, hinc etiam; et 7. q. 1, petisti. Solutio: quod uni iure communi conceditur, trahi potest ab aliis in exemplum, et nulli debet denegari, 5. dist., ad eius vero. Quod vero per privilegium alicui conceditur, non extenditur ad alios, et sic intelligitur 16. q. 1, hinc etiam; et 26. q. 2, non exemplo; et ff. de constit. princ., quod principi.
Vim
in Auth. de eccl. titul., in princ., coll. 9; et in Auth. ut cler. apud prop. episc. § illud, coll. 6.
Canonibus
22. q. 1, in novo; et infra, de iureiur., et si Christus; et 2. q. 5, si quis presbyter; 22. q. 5, nullus episcopus.
Principis
Scilicet Henrici.
Nos
Scilicet Henricus.
Criminali
Hic colligitur quod in criminali causa iuramentum de calumnia sit praestandum, arg. C. de iureiuran., in omnibus, ubi dicitur quod in omnibus causis ubi probatio requiritur, est iurandum de calumnia, ut C. de fid. instrum., cum quidam, vers. sancimus. Arg. contra Inst. de public. iudic., in princ.; et ff. de bon. eor. qui an. sent., in capitalibus. Sed contraria ista non obstant, quia magna differentia et diversitas eorum est in instituendis et exercendis huiusmodi casis. Nam secundum hoc nec lis contestaretur nec libellus daretur in causa criminali, sed omnino aliter quam civiliter deberet tractari. Item non valeret causa quam quidam assignant, quod in criminali transigere liceat, et ideo iuramentum de calumnia non exigitur. Nam sacramentum de calumnia transactionem non excludit, nec ab ea excluditur, quia quamvis licitum sit reo transigere, non tamen sequitur quod liceat ei falsa instantia uti, nam idem diceres secundum hoc in pecunaria causa. Similiter solvitur illud, ff. de bon. eor. qui an. sent., in capitalibus, ubi dicitur quod in causa sanguinis licitum est cuilibet adversarium suum corrumpere, et ita licitum est ei mentiri. Dominus Azo est in hac sententia, quod in causa criminali de calumnia sit iurandum, et inducebat hanc decretalem pro se. Sed qualiter clericus potest hoc iuramentum aliis delegare in causa civili sive criminali, contra illa iura quae dicunt quod principales personae debent hoc iuramentum praestare, et contra illa quae dicunt quod in causa criminali non intervenit procurator? Dicas quod forte quandoque obtinuit quod hic dicit, ut clerici etiam in causa propria hoc iuramentum possent alii delegari. Et hoc in favorem ipsorum concessum est. Sed hodie hoc non observatur, immo quilibet in causa propria personaliter iurare debet, ut infra, de iuram. calumn., caeterum; et C. de iureiuran., authen. principales. Et sic obtinet de iure et de consuetudine. Et sic non tenet quod hic dicit quantum ad proprias causas clericorum quaecumque sit causa. Et restringitur tantum quod dicit hic ad causas ecclesiarum. Et hoc satis patet per litteram illam quae sequitur, ubi dicitur: si ecclesiae suae noverint expedire, et sic non habet locum quod obiicitur. Et etiam clericus et praelatus ecclesiae si in propria persona voluerit litigare, in causa ecclesiae praestat hoc iuramentum, infra, de iuram. calumn., cum in causa. Tamen si in causa ecclesiae voluerit deferre alii hoc iuramentum, non compellitur subire hoc iuramentum, ut hic dicit, et infra, de iuram. calumn., imperatorum.
Defensoribus
Id est, syndicis vel actoribus aut procuratoribus, licet nomina sint diversa, officium tamen est idem. Unde sufficit sive dicatur, constituimus talem syndicum, procuratorem, sive actorem ad causam talem, supra, de procurat., petitio. Et istae personae in causis universitatis sive collegii de calumnia iurant, infra, de iuram. calumn., in pertractandis; et infra, de iuram. calumn., imperatorum; et infra, de iuram. calumn., cum in causa, ut hic patet.
Inconsulto
Istud difficile videtur, ut episcopus propter hoc debeat requirere Romanum Pontificem. Sed hoc non servatur. Unde si episcopus litigat in propria persona, ipsemet praestet iuramentum de calumnia, nec est necesse requirere Papam, infra, de iuram. calumn., cum in causa. Clericus facilius potest requirere episcopum, unde tenetur primo requirere ipsum. Contrarium tamen saepe contingit, sed iudicium propterea non vitiatur. Et est arg. hic ex eo quod clericus iurare non potest sine licentia sui episcopi, quod non potest in iudicem non suum consentire. De hoc traditur supra, de for. compet., si diligenti; et supra, de for. compet., significasti; et 11. q. 1, inolita; et 11. q. 1, placuit.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.