Book II › tit. 2.7 De iuramento calumniae
X 2.7.2 Litteras
tit. De iuramento calumniae · 2 glosses
Idem Ordinatori Romanae ecclesiae Subdiacono et Magistro Omnibono.Incipit Litteras · alleged in the gloss as de iuram. calumn., litteras — 8× per the register · find the allegations →
Rebus spiritualibus
Quaedam causae dicuntur spirituales, ut hic patet. Vel spiritualibus annexae, ut causa iuris patronatus, ut supra, de iudic., quanto. Et in istis non iuratur de calumnia, ut hic patet, sed de veritate dicenda, supra, de elect., dudum ecclesia; et infra, de iureiur., ex litteris. Quia aliter iudex veritatem inquirere de facili non posset quam tenetur inquirere, 30. q. 5, iudicantem; 23. q. 8, occidit; C. de edend., is apud quem; et C. de procur., in pecuniariis. Sed certe fortius videretur iurandum de calumnia in huiusmodi spiritualibus causis quam in civilibus, quia gravius est periculum si calumniose in spiritualibus quis litiget, et ideo debet iurare quod calumniose nihil faciet, quia circa maiora maius periculum vertitur, et ideo cautius est agendum, 7. q. 2, nuper; et 42. dist., quiescamus; et ff. de Carb., si cui controversia § 2. Licet servetur quod dicitur hic, honestius esset ut de calumnia iuraretur ratione praemissa. Quidam vero causae sunt mere civiles, ut puta cum agitur rei vendicatione vel pecuniaria causa, supra, de libel. oblat., significantibus; et supra, de libel. oblat., dilecti. Alia est criminalis, ubi agitur directe de crimine et debet se obligare ad talionem, infra, de accusat., veniens; et infra, de accusat., super his. Et in istis iuratur de calumnia, supra, de iuram. calumn., inhaerentes. Multo fortius iurare deberet in spiritualibus quam in criminalibus. Aliae sunt mixtae, ut cum agitur de crimine civiliter, supra, de procurat., tuae. Haec probantur 14. q. 2, super prudentia; 11. q. 3, placuit; et 16. q. 1, frater noster. Et nota quod licet in causis spiritualibus de calumnia non iuretur, tamen si agatur possessorio pro re spirituali, iuratur de calumnia, supra, de elect., cum dilectus; et infra, de testib., praesentium; et infra, de except., pastoralis. Arg. ad hoc infra, de accusat., cum dilectus
Districtione
Supra, de iudic., dilecti; et infra, de dolo et contu., ad haec; 27. q. 2, sunt qui dicunt.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.