Book III › tit. 3.8 De concessione praebendae
X 3.8.2 Nulla ecclesiastica
tit. De concessione praebendae · 7 glosses
Ex concilio Lateranensi.Incipit Nulla ecclesiastica ministeria · alleged in the gloss as de concess. praeben., nulla — 49× per the register · find the allegations →
Ministeria
Id est, officia sive dignitates.
Vacent
Nota quod beneficium antequam vacet, non potest promitti. Quod si fiat, non valet, infra, de concess. praeben., relatum; et infra, de concess. praeben., ex tenore. Et sic obligatio nulla contrahitur ex tali promissione, quia est contra ius. Arg. contra supra, de praeben., relatum, et ibi solvitur. Immo ibi receptus fuit statim in fratrem.
Condemnare
Quia pactum de futura successione non valet, C. de inutil. stipul., ex eo instrumento; C. de pacti., de quaestione. Nisi de consensu eius cuius est hereditas, ut in lege praedicta C. de pacti., de quaestione. Eodem modo non tenet promissio de praebenda non vacante, etiam de consensu eius qui tenet eam, cum nulli possit eam concedere, infra, de iure patron., quod autem, in fi. Simile in libro feudorum, tit. 1 § si vero archiepiscopus.
Infra sex menses
Tempus istud sex mensium incipit currere a tempore scientiae generaliter, et non a tempore vacationis, infra, de concess. praeben., quia diversitatem, in fi. Arg. ff. de calum., annus; C. qui admit. ad bon. poss., si bonorum. Et qui scit, certoriari non debuit, ff. de act. emp. et vend., si res vendita, in fi.; supra, de elect., cum inter universas, in fi. Et expressum est supra, de supp. neg. prael., licet; et supra, de praeben., de multa § 1, arg. Item tempus istud utile est, quia tempus illud non currit a tempore suspensionis sententiae quo eligere non possint, infra, de concess. praeben., quia diversitatem. Arg. contra quod currat, licet eligere non possint, supra, de elect., his quibus. Numquid possunt canonici eligere post tempus elapsum? Quidam dicunt quod sic. Sed contrarium est verum quod non possint, et si eligant, non tenet electio, supra, de supp. neg. prael., licet; et supra, de supp. neg. prael., dilecto; nisi de patientia toleretur, infra, de concess. praeben., litteras. Quia pro non dato habetur quod ab illo datur, qui non potest de iure donare, infra, de iure patron., quod autem, in fi. Arg. contra ff. si quis caut., et si post tres; ff. de recepti., Celsus. Et auctoritate huius canonis, semestri tempore statim elapso potest eligere ille ad quem devoluta fuerit eligendi potestas, nulla licentia a superiore petita. Et constitutio ista tantum locum habet ubi distinctae sunt praebendae, et certus est canonicorum numerus constitutus, infra, de concess. praeben., ex parte. Item locum habet in dignitatibus et personatibus omnibus. Sed in episcopatibus et archiepiscopatibus olim locum non habebat, infra, de concess. praeben., dilectus. Hodie locum habet in episcopatibus et archiepiscopatibus et abbatiis, ut potestas eligendi transferatur ad superiorem. Sed minus tempus datur in his, scilicet trium mensium, supra, de elect., ne pro defectu. Et ita in hoc aequiparantur et differunt a minoribus beneficiis et dignitatibus, quia minus tempus datur propter maius periculum, quia mora periculosa est in talibus, supra, de elect., cum inter universas; et supra, ut lite non cont., quoniam § porro.
Spectat
Infra, de his quae fi. a prael., ea noscitur; et supra, de elect., cum ecclesia, ad fi.
Capitulum
Supra, de elect., cum in cunctis. Simile 9. q. 3, cum simus.
Religiosorum virorum
Sic supra, de elect., ne pro defectu, ubi dicitur qualiter haec verba intelliguntur, et 63. dist., obeuntibus, ubi de hoc. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.