The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.1 De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus

X 5.1.25 Sicut olim

tit. De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus · 4 glosses
Idem in eodem.Incipit Sicut olim a · alleged in the gloss as de accusat., sicut 9× per the register · find the allegations →
Institutum
18. dist., quoniam.
Celebrare
Sic et abbates et priores abbates proprios non habentes de triennio in triennium celebrant capitula sua, supra, de statu monach., in singulis; et supra, de statu monach., ea quae.
Statuant
Isti erunt quasi testes synodales, sic supra, de testibus cog., praeterea; simile 35. q. 6, episcopus in synodo. Et debent esse de eodem episcopatu, honesti et discreti, quia tales melius possunt investigare veritatem quam extranei, arg. supra, de testib., veniens 2, in fi.; et 35. q. 6, consanguineos; et 35. q. 6, notificamus; supra, qui matrim. acc. poss., videtur. Et isti appellantur visitatores qui debent circuire totam parochiam de villa in villam, ut 80. dist., non debere; unde hoc sumptum videtur. Et illi procurabantur per parochias ad quas accedunt, quia suis stipendiis hoc facere non debent, supra, de praescrip., cum ex officii; et 28. q. 1, iam nunc, in fi.; et 12. q. 2, caritatem. Et officium suum non debet eis esse damnosum, arg. 4. q. 3, si testes § venturis. Arg. contra quod episcopus debeat eos procurare habes supra, de offi. ord., inter caetera; et 23. q. 1, militare. Prioribus concordantiis credo standum, moderatos tamen sumptus petent. Io.
Absque ulla iurisdictione
Si isti non habent iurisdictionem. Ergo non possunt aliquos cogere vel citare ut veniant vel respondeant, immo possunt eis dicere: ingressus es ut advena, numquid ut iudices nos, 3. q. 6, leges? Item videtur quod debeant esse iurati, 35. q. 6, episcopus in synodo. Sed sufficit quod sint honestae personae, quibus merito sit credendum super his quae referunt in concilio provinciali. Item quare prius denunciatur hoc metropolitano quam episcopo, cum prius deberet denunciari episcopo quam archidiacono, 25. dist., perlectis. Demum si episcopus esset negligens, archiepiscopo, 9. q. 3, cum simus; et 9. q. 3, conquestus. Et per hoc ecclesiasticus ordo confunditur, si sua iurisdictio episcopo non servatur, 11. q. 1, pervenit, in fi. Dicas quod isti inquisitores solam famam referunt metropolitano secundum quod intelligunt, et inquirunt sine aliqua iurisdictione ut per alios ad denunciationem ipsorum possit visitare provinciam, quia ex hoc apparet episcopus negligens. Tamen si episcopus vellet corrigere illos excessus, non perderet suam iurisdictionem nisi tunc demum cum negligens apparet, 9. q. 3, cum simus § ulti. Et eo ipso quos haec referuntur metropolitano, apparet quod multa sunt apud eos episcopos quae egent correctione, 18. dist., pervenit. Unde videtur esse diminuta iurisdictio metropolitanorum in hoc quod olim poterant descendere et inquirere an episcopi essent negligentes, non ut statim inquirerent de criminibus, nisi postquam constaret de negligentia. Sic potest intelligi, supra, de censib., sopitae; et supra, de censib., extravag. Romana; et supra, de praescrip., cum ex officii. Hodie vero non possunt nisi primo eis per alios referatur secundum quod hic innuitur. Alias superflua et onerosa fuisset ista constitutio, et istis inquisitoribus minus creditur quam aliis officialibus, quia aliis creditur quamdiu contrarium probetur, 4. q. 4, nullus § aliquando; ff. de off. praef. urb., omnia § quies; supra, de appell., cum parati; arg. ff. de reb. eorum qui sub tut., magis § illud; ff. de cust. reo., divus. Hoc ideo quia isti famam solam referunt, nec sunt iurati. Sed illi iurati sunt et famam non referunt, sed ipsum factum. Et isti inquisitores non debent amittere officium suum, quamvis praelati inquirant, corrigant et reforment, ut referant metropolitano an oporteat ipsum supplere negligentiam episcoporum. Alias nesciret et ita non impediretur eorum inquisitio propter factum episcoporum. Io.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.