The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.1 De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus

X 5.1.24 Qualiter et quando

tit. De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus · 13 glosses
Idem in concilio generali.Incipit Qualiter et quando · alleged in the gloss as de accusat., qualiter et quando 2 47× per the register · find the allegations →
Ad inquirendum
Videamus qualiter et quando praelatus procedere debeat ad inquisitionem faciendam et quali poena sit puniendus qui convincitur in modum inquisitionis. Tunc autem debet praelatus procedere ad inquirendum, cum famam et frequentem clamorem intelligit de excessibus alicuius seu etiam aliquorum, prout patet ex tenore istius constitutionis, et quod sit infamatus non a malevolis et inimicis sed a bonis et discretis, ut hic dicit, et infra, de purg. can., cum in iuventute; et 11. q. 3, in cunctis. Et tunc distingue, quia aut procedit ex officio suo, aut aliquo postulante inquisitionem. Si ex officio suo, tunc praelatus cum aliquibus de canonicis suis debet descendere ad locum, 2. q. 1, Deus omnipotens; et 86. dist., si quid vero. Quia ibi potest melius inquiri, 24. q. 1, pudenda; 23. dist., illud; et supra, de elect., postquam; et 23. q. 1, paratus, vers. eum procul dubio qui in eodem populo creverat etc. Et recipere iuramenta praelati et clericorum super statu ecclesiae, cum ecclesia est infamata vel etiam cum praelatus, ut supra, de accusat., cum dilecti; secundum illam formam supra, de accusat., qualiter et quando 1 § formam. Et sic recipiat dicta illorum. Et ille contra quem fit inquisitio debet esse praesens et omnes contra quod proceditur, nisi per contumaciam se absentent, et ea quae obiiciuntur et nomina testium sunt illi exponenda, ut infra § debet; et 5. q. 2, si primates. Item si ille contra quem fit inquisitio habet iudicem suspectum, potest illum recusare, ut supra, de appell., cum speciali; et infra vers. non ex odii fomite. Vel quod iudex sit criminosus, arg. 3. q. 7, iudicet; et 25. dist., primum; et 26. dist., una tantum. Et contra testes excipere potest, ut in § debet. Et si testes dicant super his de quibus infamia non praecessit, non valent, supra, de accusat., inquisitionis § 1. Crimine vero sic probato si praelatus est, debet removeri ab administratione secundum quod vilicus a villicatione removetur, ut infra dicitur. Alii vero puniuntur secundum arbitrium iudicis, secundum personae meritum et qualitatem excessus, nisi tale crimen probatum fuerit quod post poenitentiam peractam impediat ordinis executionem, ut homicidium et simonia. Tunc procedendum est ac si in modum accusationis directe probatum fuisset crimen, ut supra, de accusat., inquisitionis, 1. resp., et ibi dicitur. Qualiter puniuntur de homicidio habes supra, de temp. ord., quaesitum. De poena regularium propter simoniam commissam ab eis, dic ut infra, de simon., dilectus 2; et infra, de simon., quoniam, ubi dicitur qualiter contra eos procedatur. Si vero probatum non fuerit et mala fama perdurat, purgationem indicat iudex infamato secundum qualitatem personae et quantitatem infamiae; in quasi defecerit, puniatur, infra, de simon., de hoc; et infra, de simon., insinuatum; et infra, de purg. can., cum P. Si vero infamatus contumax fuerit et non comparet, iudex nihilominus contra eum testes recipiat lite non contestata et eum puniat, ut supra, ut lite non cont., quoniam § sunt et alii; et infra § debet. Quales testes recipi debeant dictum est supra, de accusat., cum oporteat. Quales debeant esse qui recipiuntur in simonia contra regulares dicitur infra, de simon., per tuas 1. Si vero procedat iudex ad petitionem alicuius procurantis inquisitionem, sive sit ordinarius sive delegatus, ad locum accedat si potest, et vocet illum contra quem procedere debet. Et tunc recipiat testes quos ille producet qui impetravit inquisitionem. Tamen si ille negaret infamiam praecessisse, cognoscet primo iudex utrum sit infamatus, et postea procedet super his quae denunciata sunt, alias non procedat nisi primo constet quod infamatus sit, supra, de accusat., cum oporteat; et supra, de accusat., qualiter et quando 1. Et si actor probet illum esse infamatum, reus potest probare quod sit bonae famae, arg. infra, de purg. can., cum in iuventute; cum potius sit privilegium bonae famae quam infamiae, arg. supra, de accusat., licet, in fi. Si vero crimen probetur, puniatur, ut supra dictum est. Si autem non probavit, puniri debet, qui impetravit inquisitionem, ut infra, de calumniat., cum dilectus. Et ita idem est quantum ad poenam quando proceditur ad petitionem alicuius prosequentis inquisitionem, sicut quando proceditur per officium iudicis ad famam vel clamorem. Et cum proceditur ad denunciationem alicuius prosequentis inquisitionem, non credo necessariam admonitionem, quia non agitur ad poenitentiam, in quo casu necessaria est admonitio secundum formam Evangelii. Sed in praedictis duobus casibus agitur ad poenam ut praedictum est, et aliter formatur petitio denunciationis cum agitur ad poenam, et aliter cum denunciatur ad poenitentiam, quia tunc agitur ad poenitentiam peragendam non ad poenam imponendam officii vel beneficii. Et sic intelligitur finis illius glossae infra quae incipit sic, infra, de simon., licet Heli; de hoc notatur in glossa praedicta. Item numquid reus potest petere a iudice ut reinquireret contra illum qui impetravit inquisitionem, sicut contingit in aliis iudiciis ubi admititur reconventio, supra, de mut. petit., per totum? Dicas quod non, quia inquisitio iudicis officio expeditur, non iure actionis. Sic nec renunciatio aut reaccusatio, quia tunc praesumitur quod ex odio hoc fiat, ut supra, de accusat., cum P; et 3. q. 5, accusatores et testes; et non relatione criminis, sed innocentia reus purgatur, ff. de public. iud., is qui. Item testes compelli possunt ad probandum inquisitionem, supra, de testibus cog., super his. Licet in iudiciis ordinariis compelli non debeant in criminibus, si qua principaliter vel incidenter obiiciantur, ut supra, de testibus cog., dilectorum, ubi de hoc. Dic ut ibi notatur in fine notulae. Item et illud potest facere praelatus, cum infamia contra aliquem ad ipsum pervenit, ut praefigat terminum volentibus accusare, ut si aliquis apparuerit accusator, audiat illum et procedat legitime in accusatione, supra, de accusat., accedens; et 15. q. 5, de crimine; infra, de purg. can., ex tuarum. Si autem non apparuerit, tunc potest procedere ad inquirendum, ut supra dicitur. Vel indicere purgationem in qua si defecerit, puniatur, ut supra, de accusat., accedens. Sed melius est quod inquirat, quia periculosum est accusare, quia de facili nullus accusaret. Quid si aliquis alterius diocesis vel de alia parochia hoc tacito impetret inquisitionem vel denunciet, numquid debet audiri, cum ipsius non intersit? Praesumitur quod non caritative denunciet vel impetret inquisitionem. Unde credo illum repellendum, arg. supra, de testib., ex parte, in verbo illo, tacito quod miles fuerit, etc. Ber.
Distinximus
In parte decisa ab illa decretalis, supra, de accusat., qualiter et quando 1, cuius verba hic ponuntur usque ad § debet. Ber.
Redde rationem
Sed qualiter debet rationem reddere praelatus administrationis suae? Praelatus enim debet reddere ratione suae administrationis tamquam tutor, C. de iud., licet; quia comparatur tutori et procurator est, non dominus, supra, de dolo et contu., ex litteris; et 12. q. 1, dilectissimis. Potest dici quod staretur suo iuramento, si aliter non potest reddere rationem, arg. C. de dolo mal., si maior; et C. und. vi, si quando; 2. q. 1, in primis, vers. gloriosus vero; et supra, de his quae vi met. caus. fi., super eo. Ber.
Et famam
Arg. famam nihil per se probare, 35. q. 6, si duo; supra, de eo qui cog. consang., super eo. Arg. contra supra, de praesump., illud; et supra, de cons. et affin., super eo; et 4. q. 3, si testes § item saepe.
A malevolis
11. q. 3, in cunctis. Si hoc constaret quod a talibus esset orta, alias difficile est probare famam ortam esse a talibus, cum fama ab incerto auctore procedat, de conse. dist. 4, sanctum est. Unde satis potest dici quod indicenda est purgatio undecumque procedat infamia saltem propter scandalum, arg. infra, de purg. can., accedens. Ber.
Concussis columnis
12. q. 2, gloria episcopi; et 2. q. 7, accusatio 1.
Morbum utrumque
Unus morbus est quando falso vel malitiose accusantur. Contra hunc remedium medicinale est insciptio, infra eodem capitulo, vers 1. Alter morbus est quando delinquunt insolenter. Contra hunc remedium medicinale est inquisitio, infra eodem capitulo, vers. 2. Host.
Praecedat inscriptio
Praesens is contra quem
Ex hoc § colligitur manifeste quod ordo iuris servandus est in inquisitione facienda, supra, de accusat., ad petitionem. Sed hoc verum est circa saeculare; circa regulares non est usquequaque servandus, ut dicit in fi.
Leve compendium
Id est, perversum et praecipitatum iudicium levis iudicis, quia forte vult breviare lites.
Ad grave dispendium
Id est, ad poenam auctoritate talis processus inflictam.
Forma
Sic infra, de simon., licet Heli. Forma ista triplex est, cum proceditur accusando, denunciando, et inquirendo, ut si agatur in modum accusationis et probatur crimen, deponatur reus, quia hic est effectus accusationis, ut supra dicit in verbo, et criminalis accusatio, quae ad diminutionem capitis, id est, degradationem intenditur. Cum agitur per inquisitionem alia poena imponitur, ut dictum est in illa notula magna ibi: crimine vero probato. Unde videtur scilicet per hanc litteram quod si per inquisitionem probetur simonia vel homicidium quod non deponatur, quia ad hoc non est actum, supra, de ord. cognit., cum dilectus. Arg. contra supra, de accusat., inquisitionis, 1. resp., ubi de hoc; et supra, de dolo et contu., veritatis; dic ut ibi. Cum vero proceditur per denunciationem, nisi in praedictis duobus casibus ad poenitentiam agitur peragendam, tunc in praedictis duobus casibus etiam punitur, sicut cum agitur per accusationem vel inquisitionem, ut dicto capitulo supra, de dolo et contu., veritatis. Sed cum agitur per denunciationem, tunc in praedictis casibus non est necessaria admonitio, supra, de accusat., cum dilectus. In aliis vero casibus cum agitur per inquisitionem vel accusationem, punitur ad arbitrium iudicis, arg. supra, de accusat., inquisitionis, 1. resp., in fi.; et infra, de accusat., praelatorum; et arg. infra, de calumniat., cum dilectus. Denunciatio vero regulariter fit ad poenitentiam peragendam. Et eius effectus sive finis est poenitentiae impositio, et tunc necessaria est caritativa admonitio, ut hic dicit; et supra, de accusat., cum dilectus; et supra, de accusat., si quis; alias repellitur denunciatior, ut ibi dicitur.
Facilius
Infra, de simon., per tuas 1, circa fi. Notare potes hic argumentum quod dignior est coetus clericorum quam coetus monachorum, ut 16. q. 1, legi. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.