The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.6 De electione et electi potestate

X 1.6.29 Auditis et intellectis

tit. De electione et electi potestate · 11 glosses
Idem Toletano Episcopo, et Sagonensi et de Ardenna abbatibus.Incipit Auditis et intellectis · alleged in the gloss as de elect., auditis 16× per the register · find the allegations →
R. subdiacono
Magistro R. olim.
Ipsum R.
Non erat in antiqua.
Archidiaconum
Olim verbum istud, dictum, non erat hic. Ber.
Convenissent
Nominando, non eligendo.
Appellatum
A cantore et suis.
Prorupit
Eligendo G. archidiaconum, et recedendo a nominatione R. subdiaconi.
Electioni
Factae a decano.
Ex post facto
Hic videtur quod electio quae nulla est ipso iure impediat secundam, et quia dicit electio quae fuit irrita ipso iure, etc., quia utraque hic cassatur, unde contradicit supra, de elect., bonae 1; et infra, de appell., constitutis 1; et infra, de elect., congregato; in quibus secunda tenet, quia prima fuit nulla ipso iure. Sed dicas quod electio illa non erat nulla ipso iure, immo poterat rata haberi, nec erat evidens ipsam non tenere. Et verba ista, scilicet, irrita ipso iure, non tenentur proprie, unde expone, irrita ipso iure, id est, irritanda de iure. Et haec expositio probatur per finem capituli, ubi dicit utramque electionem duximus irritandam, et sic nulla contrarietas. Et loquitur in eodem casu haec decretalis cum illa, supra, de elect., consideravimus. Et non innuitur hic quod ratihabitio non possit habere locum in electionibus, quia bene habet locum, ut supra, de elect., quod sicut; et supra, de elect., licet; 63. dist., quanto; infra, de iure patron., cura; et supra, de postul. praelat., bonae 2. Sed hic non potest habere locum ratihabitio quamdiu appellatio pendet. Et ei non renunciatur in totum, quia contraria sunt consentire, et nolle recedere ab appellatione; simile infra, de appell., sollicitudinem. Unde dixit, maxime appellatione pendente, quasi dicat, si voluit renunciare appellationi et consentire, potest convalescere, et maxime pro tantum ponitur. Et quod dicit ex post facto, etc., allegatio fuit partis adversae, nec ponunt illa verba ex post facto, et hoc videtur per finem ubi dicebatur, nos igitur his et aliis auditis quae coram nobis allegata fuerunt. Vel dic prout dicitur in ultima notula in fi.
Maxime
Proprie ponitur, quia idem esset citra appellationem et in antiqua non erat hoc adverbium.
Cassatam
De facto intellige cum nulla fuerit, quia quod non est cassari non potest; sic infra, de rebus ecc. non alien., si quis. Item quod dicit in fine, irritandam, contradicit litterae superiori, ubi dicit quod electio fuerat irrita ipso iure, ergo non poterat irritari, si nulla est. Dic quod verbum istud, irritandam, quantum ad primam electionem, ponitur improprie, id est, irritam quantum ad secundam ponitur proprie; simile 28. dist., presbyterum. Quia secunda non erat nulla, sed per exceptionem fuit cassata, et si decanus et sui consensissent electioni secundae, confirmata fuisset, ut dicitur in fine ultimae notulae.
Irritandam
Nota quod ubi plures electiones concurrunt quae fiunt incontinenti, neutra impedit aliam vel praevalet alii quae prior fit, sed praevalet illa quae maioribus iuvatur meritis, et plurimorum approbatur assensu; 63. dist., si forte; infra, de elect., ecclesia vestra 1; supra, de elect., dudum ad audientiam. Si vero ex intervallo fiat secunda, tunc habet locum distinctionis, aut prima est aliqua, licet posset elidi per exceptionem, aut nulla ipso iure. Si enim evidens est, primam non tenere ipso iure, puta cum eligitur qui est ineligibilis; supra, de elect., cum Wintoniensis; infra, de appell., constitutis 1; et infra, de elect., venerabilem; et infra, de elect., congregato. Ubi tenet secunda a paucioribus facta, tunc prima non praestat impedimentum secundae. Sed si dubium est an teneat prima, quia aliqua causa allegatur quare posset tenere, tunc prima praestat impedimentum secundae, nec debet fieri secunda, prima non cassata, supra, de elect., consideravimus. Sed hic videtur contra, ex eo quod dixit supra, cum tamen ex post facto, etc., quod electio, quae nulla est ipso iure, impediat secundam. Prima enim a paucioribus, et post appellationem facta fuit, unde videbatur nulla. Et sic perditur dominium per id quod nullum est, infra, de renunciat., quod in dubiis. Sicut vides quod ab accusatione quae nulla est, non potest quis discedere nisi iudicis auctoritate; ff. ad Turpil., accusatorum § accusationem. Sic secundum testamentum factum sub conditione quae numquam erit, dum tamen esse possit, rumpit primum, ff. de iniust. rup. testam., cum in secundo, in fi.; et primum matrimonium quod nullum est impedit secundum, infra, de spons., ad audientiam. Sic manumissio quae nulla est praestat impedimentum usucapiendi, ff. de usucap., pro donato. Sic accusatio quae nulla est impediat sequens matrimonium, infra, de despon. impub., ad dissolvendum, in fi. In stipulatione aliud est, quia si prima stipulatio non valet quae potest elidi per exceptionem, tenet secunda, ff. de ver. oblig., si dari stipuler. Quidam tamen distinguunt quod electio quandoque nulla est iure actionis et non iure exceptionis, quoniam ex ea non potest peti confirmatio, ut hic, et supra, de elect., consideravimus, ubi prima non tenet, et tamen impedit secundam. Et haec quandoque est nulla iure exceptionis et actionis, ut illa quae facta est ab excommunicatis sive de persona indigna, quia ex ea non potest excipi ut alia impediatur, infra, de appell., constitutis 2; et simile supra, de elect., bonae 1. Sicut aliquis quandoque consequitur sumptus per retentionem quos non posset consequi per actionem, ff. de condi. indeb., si in area, in fi.; Inst. de rerum div. § certe; arg. ff. de compensat., etiam. Sed quae est ratio quare in casu huius decretalis electio quae est ipso iure irrita impedit secundam, ita quod non valet et in contrariis, infra, de elect., scriptum; et infra, de elect., congregato; et supra, de elect., cum in cunctis; et supra, de elect., bonae 1; et supra, de elect., cum Wintoniensis; et infra, de appell., constitutis 1. Electio quae est ipso iure irrita non praestat impedimentum secundae. Ratio est haec: licet enim in casu huius decretalis prima electio sit nulla, eligentes tamen non sunt ipso iure eligendi potestate privati, nec electio propter hoc devolvitur ad alios. Et ideo cantor et sui non debebant eligere sine decano et suis sociis, et quia elegerunt decano et suis sociis non vocatis post appellationem prima non cassata, et ex intervallo, cassatur utraque electio. Et utraque pars peccavit in forma, sive in modo eligendi, sed in contrariis electio est ipso iure nulla, et eligentes sunt ipso iure eligendi potestate privati, et ius eligendi devolvitur ad alios etiam pauciores, supra, de postul. praelat., gratum; et supra, de elect., bonae 1. Et ideo tenet electio cum sit facta ab illis penes quos ius devolvitur eligendi, et ista duo concurrere debent ad hoc ut teneat secunda electio, plus enim peccaverunt eligendo indignum quam peccando in forma, et ideo plus puniuntur. Et est simile quia qui peccant hodie contra formam illam infra, de elect., quia propter, non sunt privati eligendi potestate, sed privandi; sed qui peccant eligendo indignum, sunt ipso iure privati. Si vero utraque pars peccat in forma, utraque cassatur, ut supra, de elect., consideravimus; et hic et in consimilibus. Sed si utraque pars peccat in materia, transfertur eligendi potestas ad superiorem, supra, de elect., bonae 1, in fi. Hodie vero servari debet forma illius decretalis infra, de elect., quia propter. Sed si cantor et sui vocassent decanum et suos ad electionem, et illi etiam noluissent venire, tunc numquid eorum valuisset electio? Videtur quod sic, supra, de elect., cum nobis; et supra, de elect., quod sicut § si autem. Arg. contra supra, de elect., consideravimus. Credo quod si decanus et sui, qui contempti fuerunt in secunda electione a cantore et suis, consensissent electioni cantoris, valuisset secunda, supra, de elect., quod sicut; cum nullum ius acquisitum fuisset electo per primam electionem, quae nulla erat ipso iure, ut dicitur supra. Unde ab eo poterat recedi sine iniuria alicuius.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.