The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.2 De foro competenti

X 2.2.12 Si diligenti

tit. De foro competenti · 13 glosses
Idem Pisano Archiepiscopo.Incipit Si diligenti · alleged in the gloss as de for. compet., si diligenti 47× per the register · find the allegations →
Pacto privatorum
Sic ergo patet quod privatorum pacto iuri publico non derogatur, ff. de pacti., ius publicum; et ff. de pacti., inter debitorem; supra, de arbitr., cum tempore; et infra, de sent. excom., contingit 1. Nemo enim ius publicum remittere potest aliquibus pactionibus, nec mutare formam antiquitus constitutam, ff. de admin. tut., quidam decedens; et infra, de testamen., requisisti. Et nemo potest facere quod leges in testamento suo loco non habebant, ff. de leg. 1, nemo; et ff. ad leg. Falc., quod de bonis § 1; et C. de condi. insert., cum patrem; et C. de iureiuran., cum et iudices § sed quia; et 10. q. 1, sic quidam; ff. de postulan., quod prohibet; infra, de except., exceptionem. Arg. contra ff. de pacti., pacisci; et ff. de pacti., pactum inter heredes; ff. a quib. app. non lic., tractandum, in fi.; et ff. a quib. app. non lic., tractandum § 1; et C. de temp. appel., cum anterioribus, in fi.; et ff. de servit., servitutes personarum; et ff. de minor., si iudex; et infra, de regular., ad Apostolicam; et infra, de privileg., si de terra; et infra, de privileg., accedentibus; et C. de pacti., si quis in conscribendo, ubi videtur expressum; et infra, de for. compet., dilecti. Super hac contrarietate dicas quod illi iuri quod est tantum introductum in favorem aliquorum, bene potest quis renunciare. Sed si aliquod ius introductum est in favorem quorundam pro publica utilitate ipsorum et odio aliorum, nullus potest tali iuri renunciare. Tales est hoc de quo hic agitur, quod introductum est non tam in favorem clericorum quam in odium laicorum. Ipsi enim clericis oppido sunt infesti, ut 2. q. 7, laicos; et 2. q. 7, laici. Et tales est illud 17. q. 4, si quis suadente. Quia ei renunciare non potest, infra, de sent. excom., contingit 1. Sicut potes videre in simili: mulier potest renunciare Velleiano, quia in favorem ipsius tantum introductum est, ff. ad Velleia., si mulier hereditatem § penulti.; et C. ad Velleia., iubemus; propter infirmitatem sexus, C. ad Velleia., si sine; et ff. ad Velleia., et primo § verba. Sed Macedoniano non potest renunciari, quia illud in favorem quorundam introductum est, et in odium creditorum, ff. de Maced., sed et si pater, in fi. Similiter beneficio restitutionis non potest renunciari, quia tam in favorem quam in odium introductum est, licet sit arg. contra ff. de minor., si iudex. Item et alia ratio consuevit assignari, quare non possit clericus in alium iudicem consentire, quia praeiudicatur episcopo suo, sine cuius consensu iurare non potest, nec alium iudicem habere, 11. q. 1, clericum; et 3. q. 6, non liceat; infra, de iuram. calumn., inhaerentes, in fi. Item ab alio non potest recipere ordinem nisi ab episcopo suo, ergo nec iudicium quod est maius. Sic argumentatur canon 9. q. 2, nullus primas; et infra, de paroch., nullus. Item non potest ab alio praelato petere iudicium personae, infra, de poenit. et remiss., omnis; et de poen. dist. 6, placuit. Sic posset contingere quod omnes subditi episcopi alium sibi iudicem eligerent. Laicus vero bene potest alium iudicem sibi eligere in civili negotio, ff. de iud., si se subiiciant; et ff. de iud., consensisse. Sed in criminali non, 11. q. 1, si quis cum clerico; et C. de iuris., in criminali. Clerici tamen arbitros bene possunt eligere praeter consensum episcopi, supra, de arbitr., sane; et supra, de arbitr., non sine; et supra, de arbitr., dilecti; et supra, de arbitr., per totum. Item dixi quod illi privilegio 17. q. 4, si quis suadente, renunciare non potest, tamen clericus verberatus a laico vel ab alio potest ei remittere iniuriam quantum ad se, sed non quantum ad ecclesiam, 23. q. 4, si is qui; 63. dist., Salonitanae.
Conciliis
Quae concilia tu habes 11. q. 1, inolita; et 11. q. 1, placuit, quorum verba hic ponuntur.
Ne clerici
Hic ponit tenorem illius capituli 11. q. 1, inolita.
Pertrahant
Et sic trahuntur inviti, et ideo punitur ille qui eos trahit, et sic loquitur 11. q. 1, inolita, in actore.
Causam perdant
Sed numquid per sententiam, an ipso iure? Hug. dicebat quod ipso iure perdit causam. Sed videtur potius quod per sententiam, arg. praedicti capituli 11. q. 1, inolita, ubi dicit: actor actione causae mulctetur, reus pro condemnato habeatur. Et arg. praedicti capituli 11. q. 1, placuit, ubi dixit: locum suum amittat. Quod verius videtur opinio ad hoc arg. infra, de excess. praelat., gravem. Hoc dicit Io., Hug. contra. Sed numquid intelligimus hanc poenam imponendam statim, vel post conventionem vel post litis contestationem, vel tantum si perseverat usque ad finem causae? Et videtur certe quod postquam vocatus est ad iudicium, 11. q. 1, inolita, ubi dicit: ad iudicia publica non pertrahant. Si contra fecerint, causam perdant, et 11. q. 1, placuit, ubi dicit: qui de saeculari iudice possit auxilium etc., et C. de iuris., in criminali, ubi dicit: qui invocaverit in vetito examine. Sed videtur quod ante litis contestationem possit poenitere, nec incidit in poenam, ff. rem rat. hab., amplius; et ff. de in ius voc., quamvis; et ff. de iuris., si convenerit. Et arg. illius capituli 11. q. 1, placuit, ubi dicit: si crimen fuit intentatum vel civilis causa commota. Per quae verba innuitur, quod lis fuit contestata. Immo etiam videtur quod quandoque ante sententiam licitum sit poenitere, arg. ff. de inoffic. testam., Papinianus § meminisse; et C. de his quib. ut indign., alia causa; et ff. quod metus cau., si cum exceptione § haec actio; et ff. quod metus cau., si cum exceptione § satis. Hug. dicebat quod hic non est locus poenitentiae. Benignius tamen est et tutius dicere, quod ante litis contestationem sine poena desistere potest, arg. illius capituli 11. q. 1, placuit. Quia promptiores esse debemus ad misericordiam quam ad rigorem, ff. de act. et oblig., Arrianus. Post litem vero contestatam non potest vitare poenam, arg. praedictarum legum ff. rem rat. hab., amplius; et ff. de in ius voc., quamvis; et ff. de iuris., si convenerit. Sed in causa spirituali sola depositio querimoniae sufficit, ut ab ecclesia tamquam membrum putridum abscindatur, et beneficia aliis conferantur, infra, de excess. praelat., gravem. Sed potest dici quod illud est propter excessum nimium, eo quod in suum episcopum tantum facinus attentare praesumpsit, ut merito augeri debeat poena, ff. de re milit., omne delictum § 1. Sed de rigore debent puniri, qui in vetitum examen alios trahunt.
A communione
Sacramentorum, quia in poenam removebuntur a sacramentis ad tempus, arg. 2. q. 6, catholicus. Vel potius a communione, id est, officio et beneficio si clericus est privetur, ut dicit Hug. Sed nimis rigida esset haec poena, nec etiam talis expositio consonat litterae. Et ita dicit quod non perdit locum suum, si perdere vult quod evicit. Et hucusque loquitur in actore, sequentia verba, et tam episcopi etc., in reo.
Tam episcopi
Hic ponit tenorem illius capituli 11. q. 1, placuit.
A communione
Et sic loquitur in reo capitulum 11. q. 1, placuit. Et ideo quia sponte elegit vetitum iudicium, punitur. Et expone purgare, id est, examinare causam suam. Et dic quod voluerint cum effectu, id est, fecerint quod examinaretur ibi causa. Nam si inviti traherentur, non punirentur. Arg. contra supra, de iudic., at si clerici; et 11. q. 1, si qui clericorum.
Pro eis sit lata
Sed quid si contra eos lata sit? Videtur quod non teneat, quia sententia a non suo iudice lata non tenet, supra, de iudic., at si clerici; 11. q. 1, si qui clericorum. Satis patet quod dicendum sit, nam si obtinerit, sententia non valeret. Sed si contra eos lata est, de iure tenere non deberet. Tamen quantum ad se et in odium illorum servabitur talis sententia, et compelletur ad hoc propter culpam suam, immo multo fortius pro condemnato debet haberi, arg. supra, de renunciat., quod in dubiis.
Perdant quod
Id est, rem quae ab eis petebatur, de qua fuerunt absoluti et habebuntur pro condemnatis. Et res illa dabitur actori cui facta est iniuria, quia reus aliter se conveniri non patiebatur, quia forte potens erat, et actor ipsum timebat, unde non audebat illum convenire coram suo iudice, et sic actor invitus et coactus convenit illum. Sic in praesenti casu actor perdit quod evicit, et datur reo qui invitus tractus fuit ad iudicem alienum. Sed si uterque fuerit in culpa, tunc debet dari illi ecclesiae cui facta est iniuria, et iurisdictio eius spreta. Et quod dicit, perdant quod evicerint, intellige cum causa est propria clerici, secus si negotium sit ecclesiae, quia delictum personae etc., 16. q. 6, si episcopum.
Si locum suum
Ecce reus habet electionem, ut vel perdat causam vel amittat locum. Si potius vult perdere locum, numquid habebit quod evicit? Sic si actor fuit in culpa, alias non, quia factum istius non debet obesse actori innocenti. Et sic est casus in quo sententia a non suo iudice lata.
Manifeste patet
Hic ergo patet arg. ex praecedentibus conciliis, quod nec inviti, et hoc ex concilio Milevita, 11. q. 1, inolita. Nec volentes, et hoc ex concilio Chartaginensi, 11. q. 1, placuit. Pacisci possunt ut iudicia saecularia subeant. Sed numquid tacite possunt renunciare suo foro, respondendo coram laico? Arg. quod sic, 3. q. 6, pulsatus. Nam et Papa renunciat suo foro, 2. q. 7, nos si incompetenter; et 2. q. 5, mandatis. Multa enim possumus tacite, ad quae non possumus nos pacto adstringere, ff. de procur., filiusfamilias § veterani; et C. de pacti., de quaestione; et C. de iureiuran., cum et iudices, in fi. Dicas quod neque tacite neque expresse potest clericus alium iudicem constituere, immo in ecclesiasticam personam sine licentia speciali episcopi sui consentire non potest, nec illum in iudicem eligere, ut 3. q. 6, non liceat; infra, de for. compet., significasti, ubi determinatur ista dubitatio, ut ibi dicit.
Iuramentum
Sic ergo patet quod si contractus non tenet sive pactum, iuramentum de observando ipsum contractum vel pactum, non tenet neque obligat, C. de legi. et const., non dubium. Et quia iuramentum contra bonos mores et vim legum et auctoritatem iuris nullius est momenti, ff. de leg. 1, si quis inquilinos § si quis. Et quia iuramentum non debet esse vinculum iniquitatis, 22. q. 4, inter caetera; et infra, de iureiur., quanto. Item arg. quod si principale non tenet, nec accessorium, ut C. de usuri., eos; et C. deposi., si deposita pecunia; et lege praedicta C. de legi. et const., non dubium; et infra, de fide instrum., inter dilectos. Et quia idem iuris est in princpali et accessorio, supra, de offi. deleg., prudentiam, in fi. Arg. contra infra, de iureiur., debitores; et infra, de iureiur., cum contingat. Similiter quod iuris est in accessorio et in princpali, arg. 23. q. 1, paratus, vers. fi., vers. nam si Christiana, in fi., alias est capitulum. Arg. contra quod aliud est in accessorio quam in princpali ff. de pacti., postquam. Arg. contra quod sublato accessorio, tollitur princpale, ff. de pacti., Labeo. Arg. contra C. de remiss. pign., creditricem. Item signatur contra infra, de iureiur., cum contingat, ubi iuramentum super contractu contra legem facto praestitum servatur, et ibi de hoc. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.